List #2213
Paweł PŁOTOWSKI do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-08-17
odebrano [1539]-08-19 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor, modis omnibus colendissime.
Post officiosissimam et constantissimam sui commendationem.
Parabam me multis modis avisandam Reverendissimam Paternitatem Vestram, nisi pestis, quae nobiscum in dies saevit, impedivisset, nam venire ad tantum principem aulamque eius ex imperfecto et suspecto loco non hominis factum, sed bestiae reputaretur. Cum solus ob eam causam venire nequivi, has litteras scribo praesentibusque inviso salutem Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quas secure legere potest Reverendissima Paternitas Vestra, nam auxiliante Domino Deo in domo mea nil periculi habetur.
Oro enixis precibus, si quid habet Reverendissima Paternitas Vestra ex aula serenissimi
Nobiscum
Cum his me commendo iterum atque iterum gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae optans eandem diu et felicissime regnare pro singulari consolatione mea et domus meae.
Datum
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequissimus servitor