List #2234
Valentinus RAWENSIS do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-10-10
odebrano [1539]-10-21 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino et domino
Post servitiorum meorum in gratiam Tuae Celsitudinis humillimam commendationem.
Amplissime Praesul.
Non immemor Tuae Celsitudinis admonitionis illius, ne ab officio scribendarum litterarum semel suscepto desisterem, potissimum si quid habeam, quod Tuae Celsitudinis scientia dignum esse existimarem, tametsi nihil hic sit, quod Tuam Celsitudinem scire iuvaret, nactus sum tabellarii certi Tuae, inquam, Celsitudinis servitoris copiam, illius sanitatem invisere praesentibus decrevi. Quae, deos precor, spero, ut sit integra ac diuturna omnem denique felicitatem habens sibi commitere.
Id insuper a Tua Celsitudine peto maiorem in modum,
Quod reliquum est, commendo me et hunc
Vestrae Celsitudinis servitor, magister