Quae cupit cognoscere Reverendissima Dominatio Vestra de invisa manu, ita se rem habere sciat, quod eius opera nemo utitur. Qua de re saepe mihi queritur, quin etiam expostulavit, quod ego conscius essem eius rei, quod Reverendissima Dominatio Vestra egerit cum ⌊reverendissimo domino Chelmensi⌋, ut eius opera ne uteretur. Esse enim hoc illam gloriatam inter pocula, quod effecerit, ut eum aversaretur paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉ ⌊reverendissimus dominus Chelmensis⌋. Cum ipso etiam domino ⌊Chelmensi⌋ hac ipsa de re expostulavit. Sed uterque negavimus nos scire quicquam paper damaged⌈[am]am paper damaged⌉. Responsum autem hoc tulit non esse necessariam hoc tempore operam suam. Scripsit mihi ⌊reverendissimus dominus Chelmensis(!)⌋ sibi constare, quod ⌊Alexander⌋ regressum habeat. Suadetque, ut intercessoribus utar potius, quam litis aleam experiar. Mihi adhuc, quod quidem sciam, per neminem est lis intentata. Quin etiam ex urbe dominus ⌊Czarnckowski⌋ bonam spem ostendit, modo intrusum nullum habeam, quem quidem non habere videor. Sed et ⌊Alexander⌋, cum esset accepta possessio meo nomine, de regressu non docuit, ita ut ego prorsus existimem non plus BCz 1618, p. 346 illum iuris habere in cantoria, quam habuit in canonicatu. Illud quoque me solatur, quod omnia ⌊eius⌋ sacerdotia sunt hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ impetrata. Fortasse desinet aliis negotium exhibere, cum ⌊se⌋ de suis fortunis viderit periclitari. Antiquior ⌊ei⌋ futura est sui defendendi quam alterius impugnandi ratio hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉.
S(erenissima) or S(acra)⌈S(erenissima)S(erenissima) or S(acra)⌉
⌊maiestas regia⌋ ante dies plus minus sedecim inciderat in morbum colicum, quo levata gravem est passa catharri hidden by binding⌈[ri]ri hidden by binding⌉ discensum. Visa est habere podagram, chiragram et holag<r>am. Nullam enim partem corporis absque ingenti dolore movere potuit, sed instar statuae iacebat hidden by binding⌈[at]at hidden by binding⌉ immobilis. Octavus dies agitur, cum coepit valere rectius, pedum tamen officio nondum fungitur. Deus servet nobis
s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉
⌊maiestatem eius⌋ diu firmam et incolumem. Dubium est etiamnum, ubi futura sint comitia. ⌊Piiotrkoviae⌋ edicta sunt, sed hoc agitur, ut huc transferantur. Sed
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉
⌊maiestas regia⌋ omnino decrevit ⌊Piiotrkoviam⌋ proficisci.
Rerum novarum nihil est. De ⌊Castello hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ Novo⌋ magna vi recuperato per ⌊Turcas hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉⌋ fortasse scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae. Ceciderunt ibi septem millia Hispanorum tantum. BCz 1618, p. 347 Dominus ⌊Ioachimus marchio⌋ scripsit
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
⌊maiestati regiae⌋ se statuisse Calendis Novembribus Christianam quandam reformationem facere caeremoniarum et religionem commutare. Quoniam vero ⌊coniunx eius⌋ uterum ferens in magno maerore est, petiit mitti a maiestate regia, qui eam solaretur persuaderetque, ut ne tantopere abhorreret ab hac Christiana reformatione.
S(erenissima) or S(acra)⌈S(erenissima)S(erenissima) or S(acra)⌉
⌊maiestas regia⌋ et ⌊filiam⌋ hortata est, ut in antiqua fide et religione permaneret, et ⌊ipsum⌋ diligenter obtestata, ut ne ab ecclesiae unitate descisceret. Vereor, ut profici aliquid possit.
Commendo me gratiae, favori et protectioni Reverendissimae Dominationi Vestrae. Deum precor, ut eam quam diutissime servet incolumem.