List #2315
Jan KOŚCIELECKI do Ioannes DANTISCUSBydgoszcz, 1540-05-06
odebrano Marienburg (Malbork), 1540-05-10 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose et observandissime.
Salutem officiorumque meorum sedula et affectuosa commendatione praemissa.
Honorabilis dominus Ioannes Laschewski de domo mea ex predecessoribus suis bene meritus et qui singularibus servitiis suis meam sibi devinxit benevolentiam, petiit plurimum commendari abs me Reverendisimae Dominationi Vestrae negotium et causam suam, quam habiturus est in praesenti conventione Mariemburgensi cum certis adversariis suis, ut ipse latius negotium suum Vestrae Reverendissimae Dominationi declarabit.
Tametsi ego de Vestra Reverendissima Dominatione nec fortasse tam benemeritus sim, ut ab ea aliquid serii iuste efflagitem, fretus tamen et confisus benevolentia, humanitate et gratia, qua solet omnes et me quoque amplecti Vestra Reverendissima Dominatio, nihil dubitavi negotium domini Laschewski Vestrae Reverendissimae Dominationi commendare, rogans studiose et ex animo, dignetur Vestra Reverendissima Dominatio in eius negotio mea causa illi consilio et auxilio non deesse suis, ut possessionem iustam bonorum suorum obtineat et id assequatur, quod sibi optimo quovis debetur iure. Et quicquid beneficii in negotio suo Vestra Reverendissima Dominatio illi contulerit, mihipsi et in rem meam id factum esse existimabo, quod Vestrae stain⌈[Vestrae]Vestrae stain⌉ Reverendissimae Dominationi, domino meo gratioso, omnibus officiis meis et quavis gratificandi vicissitudine referre contendam.
Cetera commisi latori praesentium, Laurentio Sokolniczki, servitori meo, cum Vestra Reverendissima Dominatione nomine meo tractanda.
Cui fidem indubiam adhibere et me prosequi favore et gratia sua dignetur.
Cupio Vestram Reverendissimam Dominationem diu felicem et incolumem ms. n(!) ⌈mm ms. n(!) ⌉ valere ex animi sui sententia.
Dat(ae) or Dat(ae)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(ae)⌉
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae