Tametsi Reverendissimae Paternitati Vestrae minus cognitus sum nullamque occasionem habeam scribendi opportunam,
praeterquam quod nepotes Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Agustinus⌋ et ⌊Ioannes⌋ voluntate spectabilis domini ⌊Georgii Hegel⌋, civis Cracoviensis, de re publica optime meriti, gratia perdiscendarum bonarum litterarum et praeceptis philosophiae capessendis adhaeserunt. Idne voluntate illorum factum sit, affectu vel amore, aut spe cumulatioris eruditionis, quam in me inesse sibi ipsis persuaserant, aut voluntate Dei Omnipotentis? Quod suspicari et concredere, magis cohaerens et consonum mihi apparet. Cuius ineffabilis benignitas, misericordia incredibilis id nunc ordinat atque efficit, ut in gratiam tanti antistitis tamque consultissimi primatis, quo fere uno clerus ⌊imperii Polonici⌋ gloriatur palmamque plebs promiscua in ferendis consiliis prae ceteris tribuit, recipi dicique clientulus merear. Faxit Deus, ut dignus oculis Reverendissimae Paternitatis Vestrae videar, quo gratiam assequar; verum eam assequi neutiquam puto, nisi dum nepotes Reverendissimae Paternitatis Vestrae carissimos et moribus et scientiis cultiores efficiam, quod mihi factu quoque facillimum inde videtur, dum illos probatissimos, moratos et virtutum amatores perspexi, talesque tamque dignissimos, in quibus iusta causa ferendi cumulatioris commodi Reverendissima Paternitas Vestra sumptus tantos collocat. Nec spe frustrabitur diis propitiis de illis concepta; etenim illos peculiariter Reverendissimae Paternitati Vestrae ornamento futuros, amicis patriaeque suae non parvum honorem confido suis vigiliis ac studiis allaturos. Utrum alteri praeferam, praeterit me sane, cum utrique ferventissimus in studiis adsit animus. Cum his me committo gratiae et benignitati Reverendissimae Paternitatis Vestrae longamque salutem a domino Deo Christo Iesu humillime comprecor, quam Reverendissimae Paternitati Vestrae longam tribuat in nostrarum omnium consolationem.
⌊Michael Glovnitianus⌋, disciplinarum liberalium magister et collega Almae Universitatis Cracoviensis, Reverendissimae Paternitatis Vestrae clientulus obsequentissimus scripsit