List #246
Ioannes DANTISCUS do Sigismund I JagiellonToledo, 1525-06-01
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BNW, BOZ, 2053, TG 28, No. 3645, f. 154r
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Cum mihi hic litterae Maiestatis Vestrae Serenissimae 4 mensis praeteriti essent redditae, altero die subinde, quantum temporis angustia admisit, Laconice scripsi pollicitus, cum primis me de omnibus copiosius scripturum, quod tamen in praesens praestare nequeo, cum propter postae celerem abitionem, tum etiam, quod nuntius is, qui iturus est, aliquid incertitudinis mihi habere videtur, ea itaque, quae quantocius in notitiam Maiestatis Vestrae Serenissimae pervenire cupio, paucis perstringam. Superiore die fui cum domino
Ex
Eiusdem Maiestatis Vestrae Serenissimae humillimus servus
Postscript:
BNW, BOZ, 2053, TG 28, No. 3596, f. 92r
Nolui etiam Maiestatem Vestram Serenissimam latere, quod ducis Moscorum nuntii hinc rursus propediem expediuntur. Impenditur illis quolibet die a caesare pro victu ad numerum quindecim ducatorum. Nuntii isti numquam in aliorum oratorum consortium venerunt, domi semper ebrii, ut istius gentis mos est. Caesar pro honore suo, quod huc videntur tam remoti nuntii ad eum venire sic decenter et tantis illos expensis tractat, aliam certe causam non invenio.
Ex instinctu domini Anthonii de Comitibus omnino sperat, quod possit pacem certam inter Maiestatem Vestram Serenissimam et illorum principem conficere; velit enim illius maiestas, quod sua opera apud omnes pax haberetur, quam tamen hic nondum video. Proficiscitur itaque dominus Anthonius de Comitibus iterum cum illis in Moscoviam et in rem Maiestatis Vestrae Serenissimae maria et montes mihi pollicetur confiditque omnino, se commodam pacem utrisque partibus confecturum, illi ut exuli Patavino istiusmodi non obsunt legationes. Petiit me, ut illum Maiestati Vestrae Serenissimae summopere commendarem et operam eius in hac differentia componenda pollicerer. Maiestas Vestra Serenissima pro sua incomparabili prudentia omnia sine dubio recte moderabitur. Sed de his cum primis latius; referetur enim mihi omne id, quo haec expeditio fiet.
BNW, BOZ, 2053, TG 28, No. 3596, f. 93r Scriptum mihi fuit a domino Ludovico Aliphio, quod Mediolanum quendam misisset ad viceregem pro omnium rerum status Barensis expeditione. Ab illo mihi huc fuit scriptum, quod de arce Barensi vicerex difficilem se fecisset et deinde collaterale consilium decrevisset, quod pars nostra partem adversam deberet ad sublationem sequestri vocare, unde hic observatorias, quemadmodum prius hic fuit nostris expeditionibus commissum, impetravi et quod ab hoc sequestrum interesse habentes non nostra pars, sed collaterale consilium vocare debeat. Quas litteras cum aliis ad dominum Ludovicum praesentibus transmisi, is ut reor Maiestati Vestrae Serenissimae et aliarum litterarum copias transmittet, ex quibus omnia latius, quam ad hanc temporis angustiam scribi potest, intelliget.