Tametsi nihil habeam, quod ad praesens scribam, pro meo tamen officio erga Vestram Reverendissimam Dominationem malui litteras argumento quam nuntium litteris carere.
Nudius quartus venerunt huc legati serenissimorum ⌊regis⌋ et ⌊reginae⌋ Romanorum, ⌊Ioannes Regenspergk a Dirskovicz⌋ et ⌊Ioannes Langus⌋ legum doctor secretarius. Heri auditi sunt. Petunt serenissimae principis divae memoriae ⌊reginae Elizabethae⌋ bona paraphernalia, tam quae secum attulit, quam ea, quae tempore nuptiarum et postea usque ad diem mortis, sive donata, sive quocumque alio modo quaesita habuit. Res dilata ad ulteriorem deliberationem.
Heri cum sacra ⌊maiestate regia⌋ in nuptiis domini ⌊Stanislai Kiesgal⌋ in domo domini ⌊Alexandri Choczkievicz⌋, palatini Novogrodensis, ⌊sponsae⌋ patris, pransi sunt. Absolventur hinc perendie Cinerum, ut existimo. De restitutione paraphernalium quid responsi referent, postea reddam Reverendissimam Vestram Dominationem certiorem. Sunt, qui censent esse restituenda, alii componendum amice, alii simpliciter negandum propter sequelam, quandoquidem in pactis conventis de eis nulla mentio facta sit. Quid demum conclusum factumque fuerit, scribam.
Audimus rediisse dominum ⌊Nicolaum Cicowski⌋ legatum sacrae ⌊maiestatis regiae senioris⌋ a ⌊caesare Thurcarum⌋ esseque apud serenissimam dominam ⌊reginam Ungariae⌋. Scribitque se omnia negotia, quae sibi iniuncta fuerant, ex animi sententia confecisse et inter cetera ⌊caesarem⌋ ex duabus arcibus in ⌊Ungaria⌋, quas sibi tradi contendebat, unam, BCz, 1599, p. 670 scilicet ⌊Beczkierek⌋, serenissimae ⌊reginae Ungariae⌋ liberaliter donare hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉, alteram vero, ⌊Beczui⌋ dictam, omnino tradi sibi velle. Quod [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉endum necesse est, magnam praeterea benevolentiam praedicat ⌊cae hidden by binding⌈[cae]cae hidden by binding⌉saris⌋ erga serenissimos ⌊principes nostros⌋ et ⌊reginam Ungariae hidden by binding⌈[riae]riae hidden by binding⌉⌋, cui pacem pollicetur, quam nos tam diu duraturam esse spera hidden by binding⌈[ra]ra hidden by binding⌉mus, quam diu ⌊Regnum Ungariae⌋ non viserit.
Scribit item hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ ⌊Cicowski⌋ sibi longe maiorem exhibitum esse honorem, quam le hidden by binding⌈[le]le hidden by binding⌉gatis ⌊caesaris catholici⌋ et ⌊Romanorum regis⌋, qui tum [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ fuerant.
Quibus quidem ⌊principibus Christianis⌋ scribit Thurcam hidden by binding⌈[urcam]urcam hidden by binding⌉ pacem concessisse ad unius anni decursum idque propter fidem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ et benevolentiam erga se carissimi et confederati sui amici hidden by binding⌈[ci]ci hidden by binding⌉ serenissimi ⌊Gallorum regis⌋, sed serenissimus ⌊Romanorum rex⌋ ex his arcibus, quae in ⌊Ungaria⌋ possidet, pensionem decem millia hidden by binding⌈[illia]illia hidden by binding⌉ aureorum daturus est. Interim de longioribus indutiis vult hidden by binding⌈[ult]ult hidden by binding⌉ ⌊Thurcus⌋, ut per medium serenissimi ⌊Gallorum regis⌋ secum agatur. Haec, quam indigna sint nomine Christiano, nemo est, qui non vi hidden by binding⌈[vi]vi hidden by binding⌉deat doleatque vehementer.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis.