Laudo et probo summopere diligentiam Dominationis Vestrae, qua mihi descripsit casum, qui se cum doctore ⌊Antonello⌋ obtulit. Unde ego hic apud ⌊magnum cancellarium⌋ et apud fratrem uterinum Dominationis Vestrae dominum ⌊Sigismundum Lofredum⌋ omnem dedi operam, ut scirem, quam aestimationem ista hic haberent, si forsan per adversarios nostros huc ea in re foret quicquam perscriptum comperique haec nihil nobis detrimenti allatura. Si etiam ita fuissent facta, ut adversarii nostri criminantur, proinde cum se aliud istiusmodi offeret, quod videretur nobis nociturum, Dominatio Vestra non gravate id ad me perscribere velit, ut de omnibus cautior possem fieri. Factura ⌊serenissimis principibus nostris⌋ rem gratissimam et negotiis illorum summe necessariam et qua illorum gratiam ubertim merebitur. Alia, quae in rebus nostris aguntur, Dominatio Vestra a magnifico ⌊Nicolao Antonio Carminiano⌋, ad quem copiosius ⌊⌋, intelliget. Commendo me Dominationi Vestrae plurimum et rogo, scribat saepius.