Quod non scripserim Reverndissimae Paternitati Vestrae, qualiter et quo animo sanctus patriarcha ⌊rex Sigismundus Primus⌋ animam suam sanctam Creatori suo sublimi reddiderit prima Aprilis, non abs re silentio praeterire volui. Omnium autem primum, ne a ⌊doctore Hosio⌋ et aliis locupletissime enarrata, rursus eadem cantillena recinerem neve eius felicitati, qua exutus a corpore choris angelorum associatus cum Christo nunc fruitur, invidere viderer. Nec dolemus exstinctum, quia iam septennium decursum est, quod non vixit nisi nobis et vobis, nobis exemplo, ceteris pro consilio. Feria V dextram man text damaged⌈[n]n text damaged⌉um trementem mihi porrigens dixit: Doctorze, patrzay pulsa. Poyedziemy richlo do Boga. Solabar ⌊maiestatem suam⌋ respondens: et ⌊Pauli⌋ desiderium fuisse corpore se dissolvi et esse cum Christo, non propter persecutiones mundanas, quibus premebatur, sed cupidus tertii caeli et paradisi superioris verborumque arcanorum memor, certusque se omnia melius agnosciturum, si cum Christo esset, quae in terris geruntur, discuntur, sciuntur, declarantur. Ait: Verum est. Iussit accersiri confessorem, ac text damaged⌈[ac]ac text damaged⌉cepit Eucharistiam feria VI. Unctionem Sacram dari sibi Saturni die iussit. Passio lecta et preces stentora voce, ut clausis iam ultro oculis meditaretur Christiana, homini non modo regi sancto et digna, et necessaria, nihilominus audiens nomen Salvatoris proferri a sacerdote, videbatur et caput inclinare cum pectore, et corpus iam terreum levare, videbatur sancteque pium omnibus dixisse: Vale.
De ⌊nupta⌋ et coronatione eius nec audire quicquam, nec scribere umquam aut scire volui. In cassum, vulgata, ut opinor, fama, illustris et magnificus dominus ⌊castellanus Cracoviensis⌋ cum ⌊episcopo Cracoviensi⌋ habent primas partes apud ⌊regem⌋. Dissident nimio primores regni, non ob aliud, nisi propter iram Dei, divisi enim sunt ab ira vultus eius, teste Propheta. Quid itaque sperandum sit, videt Reverendissima Paternitas Vestra. Ideo non optet interesse huic dissensioni. Et sacius est se continere in sua cochlea domi, et exitum rerum, et vocationem ultimam cum laetitia praestolari, quam et ego hic omni horula exspecto, sed anxia mente propter animum humanum, qui modo huc, nunc illuc impellitur. Sunt enim ex classicis Sacrae Paginae scriptoribus, qui animabus electis, a corporibus exutis et ab omni debito liberis et purgatis omni scoria, nescio quem fingunt locum, in quo usque ad resurrectionem generalem quiescunt, sicut Tertulli in 4 contra Martionem, Irenaeus in fine libri contra Valentinianos, Lactantius in libro de divino praemio, Ambrosius de bono mortis, Augustinus in epistolam Ioannis, capitulo XI et Enchiridion dicit: Animae abibunt in invisibilem locum destinatum eis a Deo et ibi usque ad resurrectionem morabuntur, quod discrepat a promissis Salvatoris nostri, quibus nos certificat de suo post mortem individuo consortio nullo obstaculo ex parte nostra intercedente, cum ait: Hodie mecum eris in paradiso, et Ioannis 14: Vado parare vobis locum, et: Si quis mihi ministraveritr, me sequatur, et ubi ego sum, illic sit et minister meus, Ioannis 12, et ad patrem: Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant gloriam, quam dedisti mihi. Ideoque Apostolus ad Philipenses X, inflammatus talibus promissis et eius, quae superius narravi, cupiebat dissolvi et esse cum Christo. Non quod vacillarem in fide, sed festino ad illam patriam lente, credens omnia, quae in illo psalmo Athanasii describuntur: Quicumque vult salvus esse, et protestor coram omnibus hominibus, sanctis et angelis Dei me omnia integre credere et pro certis habere, quae ab ecclesia orthodoxa, id est recta, sequentis sunt aprobata.
De reverendo domino et confratre nostro ⌊Gaspare Hannovio⌋, quod scribam, non est mihi pro nunc aliud quam hoc, quod se promisit venturum ad nos in Maio. Utinam illum Deus baculum senectutis vestrae dicto citius huc sanum et cum omni felicitate reducat. Et cum his me gratiae et favori Reverendissimae Paternitatis Vestrae humillime commendo.