Triste ad te nuntium scribo, praestantissime et magnifice amice, nam hoc die dum hasce ad scriberem litteras
⌊Ioannes Pontanus⌋, affinis meus et compater tuus carissimus a ⌊Mathia Teschner⌋ misere gladio transfossus interemptus est. Camerario regio, qui litteras nostras ad te perfert, praesente, ex itinere intra ⌊Culmen⌋ et ⌊Aldenhaus⌋ conveni precibus hic magistrum civium, quo mihi uni in hac miserrima re esset consilio, ne impune ⌊homicida is⌋ evaderet. Respondit se non posse praesertim in hac tumultuaria civitate mihi consulere neque equos domi esse. Non novi consilium salubrius, quam quod ad te unum confugerem, quo ⌊regiam maiestatem⌋ istic una cum ⌊magistratu Toronensi⌋ peteres, ut communi edicto mandaret, talis violentia compesceretur. Imprimis cum amborum causa apud iudices pendeat. Minitavit enim camerario audiente regio plures esse ⌊Toroniae⌋ cives, quos hoc pacto perdere vellet. Rogo itaque Praestantiam Tuam, intelligamus ⌊serenissimam regiam maiestatem⌋ esse iustitiae severum administratorem. Est isthic nomine ⌊Mathiae Teschners⌋ quidam ⌊Nicolaus Recke⌋ cupiens litteras regias, ut ⌊Pontanum⌋ a iure suo fraudaret. Qui hic coram iudicio ⌊Mathiae⌋ causam egit, quod ex ⌊Senatu Toronensi⌋ perdiscere queas. Vale et orphanorum nostri communis amici miserere.