List #3521
Mikołaj SZYDŁOWIECKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-07-26
odebrano Brussels, [1531]-08-31 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo domino, domino
Reverendissime domine, domine et amice carissime ac honorandissime. Plurimam salutem et faustos ad vota successus.
Lentius equidem commeant inter nos litterae, amoris et benevolentiae nuntiae, sed est in causa, quod Dominatio Vestra Reverendissima numquam prior voluit rumpere silentium, tum quod ad multos hic regni proceres scribens, me veluti oculis coniventibus praeterierit. At ego pro meo in illam amore et observantia, nam eam feci semper plurimi, volui Dominationem Vestram Reverendissimam in scribendi officio antevertere, simul ac gratulari et vere et ex animo gratulari illam in tam insignem ac grandem episcopatus dignitatem evectam esse, sed non immerito ob eius morum candorem, prudentiam, eruditionem, rerum insignem usum, quo longe reliquis praestat, ut non minus certe episcopatum ornare, quam ornari ab illo conspicitur. Praestet Deus, ut tanto munere illi diutissime perfungi liceat.
In novis apud nos ea ferme sunt: inter serenissimos BCz, 1595, p. 330 Bohemiae et Hungariae reges indutiae annuae conflatae sunt, atque interim agetur utrimque medio principis nostri, ut tandem pax firma et integra inter eos sub extremam manum cadere possit. Sacra maiestas domini nostri ad arcendam vim Moldavi illius perfidi satis iustas militum copias in Podoliae fines misit. Dominum Oczieski, familiarem ill(ustris) or ill(ustrissimi)⌈ill(ustris)ill(ustris) or ill(ustrissimi)⌉ domini fratris mei, domini Cracoviensis castellani, proximis diebus huc legatum ex Thurcia rediisse atque imperatoris Thurcarum in principem nostrum plenos amicitiae affectus renuntiasse, tantasque et tot hominum copias suae maiestati auxilio adversus illam Moldavicam pestem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉, quantas usus necessarius desideraverit, legaturum esse, si ab incepto desitum nollet. Sed scio de his atque illis rebus ab aliis sat esse eidem perscriptum. Modo reliquum est, ut rogemus Deum Maximum Optimum, ut eam temporum tranquillitatem et pacem, quae nunc apud nos est, quam diutissime retineamus. Nam vix umquam minus fuit nobis cum belli furiis, atque sub hoc tempus.
BCz, 1595, p. 331Rogo magnopere Dominationem Vestram Reverendissimam, dignetur huius nobilis adulescentis, filii domini Myskowski Laurentii, castellani Biecensis, favorabilem habere rationem, nam dominus Myskowski frater meus est, illique mei contemplatione ubique consilio et auxilio praesto esse, pro quo officio parem gratiam Dominationi Vestrae Reverendissimae ubique referre minime gravabor. Cui me quam possum maxime commendo, atque illam ut Deus diu florentem et incolumem tueatur, precor.
Datum