List #3575
Seweryn BONER do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-09-07
odebrano 1533-09-13 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine praecipue colende.
Salutem et obsequiorum promptissimorum debitum studium. Optarim unice, ut Reverendissimae Dominationi Vestrae saluberrima utendi valetudine omnia fausta et felicia iugi prosperitate ad manum affluerent.
Redditae sunt mihi Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae, ex quibus dubium est, voluptatis ne plus an maeroris perceperim, quippe ut humanitate ipsa et elegantia mihi fuerunt iucundissimae, ita casus iste eius, quem illae nuntiabant, non potuit mihi esse non maximo dolori. Perinde enim atque secundis eius rebus et faveo et gaudeo, ita rursus adversis pessime afficior ac vere condoleo. Sed ea est rerum omnium vicissitudo, quam Reverendissimam Dominationem Vestram forti infractoque animo ferre non dubito, utpote et fortem prudentissimumque dominum et varia fortuna exercitum. Equidem fore proxime auguror, ut haec calamitas multiplici iugique felicitati illi cumuletur sarciaturque. Quod ego ei, quam faveo ex animo, tam piis votis comprecor.
Quae Reverendissima Dominatio Vestra de domino Nipczicz scribere dignata est, accipio in bonam partem. Me certe amicum sibi nec vulgarem, illum nec inconstantem usque fuisse vel ipse negare non superinscribed⌈nonnon superinscribed⌉ poterit. Nunc, ubi quendam haud quaquam eadem, ut dicit, decempeda orig. decempenda⌈decempedadecempeda orig. decempenda⌉ in amicitia mecum metiendum proriem me habuit eiusque amicitiam nostrae praeposuerit, quid facerem, nisi ferrem, ut possem. Verum postquam et ille se aliorsum istaec fecisse, quam fortasse ad me allatum est, dicit et Reverendissima Dominatio Vestra condonatum hoc illi vult, non possum ei non morem gerere, cuius consilio, tum etiam imperio BCz, 1595, p. 590 vel minus iustis in causis non acquiescere nefas putarem. Equidem domino Nipczicz amico ero amicus tantisper, dum ille hidden by binding⌈[ille]ille hidden by binding⌉ me sibi, se mihi amicum volet.
De rebus novis mihi communicatis non mediocrem Reverendissimae Dominationi Vestrae habeo agoque gratiam. Certe qui ei in praesens paria fa hidden by binding⌈[fa]fa hidden by binding⌉cerem, nihil istiusmodi egregium scio. Unum hoc est ferme tantum, quod omnium paene uno ore praedicatur ac etiam ab oratore regio et Vassil Armeno interprete ex Constantinopoli scriptum est pacem inter Thurcam et reges istos factam esse, ipsum imperatorem Thurcarum sibi serenissimum regem Ferdinandum loco filii ascivisse, incertum etiamnum, quibus condicionibus, aut hoc ita fiat, aut serenissimus hidden by binding⌈[serenissimus]serenissimus hidden by binding⌉ rex Ioannes totius regni Ungariae potiri debeat.
Ex Germania habemus rei novae nihil. Ex Italia certe accepimus pontificem summum debere in Galliam proficisci ac ibi cum rege Galliae convenire idque in Septembre hoc confieri. De loco certum non est, quod quidem Reverendissimae Dominationi Vestrae ex Germania atque Italia scriptum esse non dubito.
Apud nos hoc novi est. Tartarorum ingens manus coepit traicere Boristhenem die Assumptionis Mariae, ceterum adhuc non constare, in Valachiamne, an in Lituaniam aut in terras Podoliae et Russiae eruptura sit, nam transmisso Boristhene ms. eo versum reg. eorsum⌈eo versumms. eo versum reg. eorsum⌉ illis patent itinera.
Sacrae maiestates cum serenissimis liberis recte valent, BCz, 1595, p. 591 qua de re hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ atque de aliis melius aut certe perinde Reverendissimae Dominationi Vestrae liquere sat scio, ut quae illi regioni agit propior.
Reliquum est, quod Reverendissimam Dominationem Vestram impensius rogatam volo, ut me obsequiaque mea commendatissima habeat et utatur ad omnem animi sui voluntatem in omni genere obsequii atque interim propensum favorosumque in me gerat animum. Deinde opto, ut saluberrime diutissimeque valeat et assiduis melioris fortunae successibus et commodis affluat felicissime.
Datum
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus