List #3805
Ioannes FUGHE do Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1530-06-02
odebrano Augsburg, [1530]-07-04 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo patri et domino
Reverende pater et domine gratiose. Salutem et prosperitatem cum servitiis continuis.
Quod Paternitas Vestra sit electus in episcopum Culmensem, ut nobiscum asseritur, multum congratulor. Certa occasione dotis parochialis ecclesiae Sanctae Mariae Virginis oppidi Gdanensis multa fuissent et essent scribenda, tamen paucis me expediam. In primis autem interim, quod Vestra Paternitas fuit plebanus in eadem ecclesia, numquam procuratores et parentes vestri aliquem receperunt denarium; culpa est et fuit imprimis in magistro Urbano Ulrich, qui primus commendarius fuit, omnes fructus, reditus et proventus illius ecclesiae sublevavit sibique inbursavit, neminem curavit facere aliquam rationem, prout de praesenti non curat, dotem spoliavit in multis, quia coclearia argentea numero decem penes se adhuc detinet et alias res non paucas spectantia ad ipsam dotem etiam habet. Deinde in adventu maiestatis regiae in oppidum Gdanense successit quidam Laurentius Pancermaker, qui se viceplebanum fecerat, allegans habere mandatum et litteras Vestrae Paternitatis et quod Vestra Paternitas sibi eandem ecclesiam commisisset regendam, qui Laurentius peior fuit magistro Urbano et totaliter ruinavit dotem in aedificiis, nihil cum fructibus vestris reformando et aedificando, sed omnia vendend consu consumendo cum superinscribed⌈cumcum superinscribed⌉ lenonibus et meretricibus, matrem Paternitatis Vestrae scandalizando, dum et quando aliquid pro iure et utilitate Vestrae Paternitatis volebat dicere, et quod deterius est, ipsam furem publice nominando coram spectabili consulatu Gdanensi. Postea consulatus et magister Urbanus, qui nunc exstitit officialis Gdanensis, pro commendario ad praedictam ecclesiam posuerunt quendam {quendam} Stanislaum, hominem ignarum ms. ignorum(!) ⌈ignarum or ignotum⌈ignarumignarum or ignotum⌉ignarum ms. ignorum(!) ⌉, qui omnia, quae habere potest ex ecclesia et censibus, rapit, capit sibique imbursat, nemini rationem dando, quamvis aliquot vicibus genetrix Vestra pro huiusmodi dand damnis vestris factis ac etiam fiendis se interposuit tam coram consulatu quam etiam coram episcopo loci ordinario necnon magistro Urbano, officiali Gdanensi, quod utique de huiusmodi fructibus ecclesiae Paternitatis Vestrae aliquid reservare deberet, quod dumtaxat Paternitas Vestra non esset plebanus nomine, sed et re, tamen nihil consequi poterat. In hactenus valde male agitur penes dictam ecclesiam per commendarios, qui hucusque fuerunt. Ideo esset cogitandum de remedio opportuno, ut honestius ipsa ecclesia gubernaretur, prout latius Paternitati Vestrae Georgius, germanus Vestrae Paternitatis, praesentium exhibitor, informabit de singulis praemissis et nec in hisce litteris non expressis. Cum his paucis Vestrae Paternitati me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ commendo cupioque Vestram Paternitatem feliciter ad plures annos valere.
Ex
Humillimus Vestrae Paternitatis