List #575
Jan Benedyktowicz SOLFA do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-02-24
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
In aula caesareae maiestatis.
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime et perpetuo observande.
Sanitatem et rerum fortunarumque omnium affluentiam Reverendissimae Paternitati Vestrae faveo, opto et cupio ad multos annos et ante omnia celerem ad nos et felicissimum reditum. Nullae enim voluptates gratae absque amicorum praesentia. Insto, urgeo et saepicule reginalem maiestatem stimulo pro revocatione Reverendissimae Paternitatis Vestrae ad nos, quam penes stant et humana et divina iura. Cuius nutu omnia [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ diriguntur. Iuxta illud [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ Porphirii matronae et matres sunt senatus noster et de gradu sacerdotali favor diiudicat feminarum. Non quod inviderem eis, quos evehit sicut dominum Zamoyszki et Jaroczki ceterosque, sed indoleo quod modo(?) accepit et e faucibus bucellam panis, plebanatum Wydelblensem, vi eripuit valore 400 sexagenarum et Siculo marano(?) dederit. Episcopus Gracc(oviensis) optima sanitate fruitur laus Deo, quae amicissimam creberrime etiam coram suis maiestatibus et magistratibus Reverendissimae Dominationis Vestrae recordationem facit. Qui etiam regiae maiestati de reditu eius sollicite admonet et visae sunt suae maiestates praebere consensum ad hoc. Possumus collegium istud caesareum exs(pi)rabitur utique sperato fine. Regia maiestas laboravit pede dextero per septimanas tres ab hoc quod fluxus hemorroidorum orig. emorroidorum⌈hemorroidorumhemorroidorum orig. emorroidorum⌉ retentus fuerit, sed iam, gratia Deo, bene valet. Mittit aulicos suos trecentos ad exercitum in Podoliam et alios pedites quoque Moravos bene instructos, ut validius Walacho semel victo deinceps resistere valeant. Cuius inferiorem terram ... illegible⌈...... illegible⌉ zyemiyem Siculi alias Czekele, qui morantur prope Transilvanos, igne et ferro vastarunt praeterita hebdomada ulciscentes gravamina eis per eundem anno praeterito illata prope Coro(n)am civitatem. Episcopus Agrien(sis) regis Ferdinandi Caschoviae parat exercitum, qui decimas vinearum pro se colligere debebit, nec desunt, qui id Agrii pro Gritto bastardo facere laborent et conabuntur. Ignoro equidem, ut pax inter istos reges firma possit firmari. Christus servator noster dirigat naviculam et regat principes nostros spiritu mansuetissimo, ut cruentae beluae resistere possimus. Imminet enim omni hora cervicibus nostris, quod tamen s superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ss superinscribed in place of crossed-out ...⌉anctissimi nostri parum advertunt. Pestis BCz, 243, p. 152 grassatur in Podolia, in Prussia. Ego annis praeteritis in sudatiorem febrim scripsi libellum, quem misi per dominum Georgium Hegel Reverendissimae Paternitati Vestrae, timens autem ne amissus sit in via, iterum eundem Reverendissimae Paternitati Vestrae per ostensorem praesentium mittere volui, ut haberet, quo pestis tempore sanitatem suam exactius confirmare et tueri posset. Dux Prussiae in nemora cum suis concessit. Valeat felicissime et me consueto prosequatur amore. Cracoviae ipso die festi paper damaged⌈[festi]festi paper damaged⌉ Mathiae apostoli ineunte nactus sum condicionem. Canonicus Plocensis ... illegible⌈...... illegible⌉, dominus Choteczky suum clausit diem cum Chelmsky(?) 1531.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae