GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, H, K. 763, No. VI.11.44, p. 7
Quid ⌊Turcus⌋ agat et terra et mari Vestrae Reverendissimae Dominationi sunt notiora quam mihi. Ac tamen pridie sacrae ⌊caesareae maiestatis⌋ ⌊orator⌋[1] ex ⌊Venetiis⌋ scripsit huc ⌊Imbrami Bassam⌋ a Persis certo profligatum et gravem iacturam accepisse[2], ⌊Barbarossam⌋[3] vero iam ⌊Italiae⌋ fines attigisse praedamque aliqualem abegisse[4]. Aiunt eum tendere versus ⌊Ianuam⌋[5], quo etiam ⌊Gallus⌋[6] cum Germano milite contendit[7]. Forte ⌊Italia⌋ habebit novos hospites, ut deinde aliquando meditabitur consulere in perniciem ⌊Turcarum⌋. ⌊Caesarea et catholica maiestas⌋ cunctatur, usque videbit opportunitatem suae innatae fortunae[8], habet tamen plusquam quinquaginta triremes peroptime armatas, quae suo expertissimo ⌊duce⌋ invigilabunt pro tempore etc.
Quam mercedem ille ⌊Emericus Czibak⌋[9] ex sua fidelitate per ⌊Luduvicum Gritti⌋ accepit in ⌊Transilvania⌋ quidque posthac secutum ibidem, non dubito Vestrae Reverendissimae Dominationi notissima esse. In ⌊Dania⌋, tanquam contermina ⌊Poloniae⌋, sunt pariter aperta[10], alias sunt quieta omnia. Serenissimus ⌊Romanorum rex⌋, dominus meus clementissimus ordinatis rebus Bohemicis se huc contulit, ut etiam rebus Hungaricis aliquantum provideret et consulat[11]. Hoc enim ⌊regnum Hungariae⌋[12] per nunc se male habet, cum videt se tyrannidi> summae subiectum[13]. Forte Deus miserebitur illi.
In ⌊Germania⌋ per nunc pacata sunt omnia. Non dubito quin Vestrae Reverendissimae Dominationi varia narrata sunt de pace, quam serenissimus ⌊rex meus⌋ cum ⌊duce Wirtenbergensi⌋ et ⌊landgravio Hessiae⌋ iniit[14], quae tamen nec tam turpis nec tam damnosa, ut nollem eam conclusam. Variae practicae sunt per hanc interruptae, ut ferme nulli fuerunt, qui credidissent hanc posse subsequi. Multo maiora ex ea sequentur commoda[15], quam ex recuperatione ducatus illius, ex quo regia maiestas nullum emolimentum unquam habuit neque in vita habuisset[16]. Haec omnia volui Vestrae Reverendisimae Dominationi ex devotione mea erga Eandem ita currenti calamo perscribere, ut satisfacerem debito meo. Cui me tanquam domino meo singulari et observando commendo.