Scio non defuturos apud vos, qui admirantur de quibusdam, qui hoc anno advenere interque alia de ⌊Coronis urbis⌋ in ⌊Poloponneso⌋ dimissione. Qui omnes ubi intellexerint, quo consilio illa facta sint, desinent admirari. Equidem haec ita fieri sciveram longe prius, neque enim huius rei consilium clam me fuit, neque tamen ex me quisquam rescivit, ne male his cederet, qui ibi erant in praesidio ⌊Coronis⌋. Itaque dimissio ob plurimas causas fuit, ⌊urbs⌋ enim illa tametsi forti loco sita, portu tamen caret, stationem tantum malefidam habet. Quae res quam sit periculosa, ubi de succurrendo agitur, eodem tempore, quo anno superiori novum eo importavit praesidium ⌊Andreas de Auria⌋, didicimus ms. didittimus(!)
⌈didicimusdidicimus ms. didittimus(!)
⌉, neque enim, maritimo proelio decertare si nolit ms. nollit(!)
⌈nolitnolit ms. nollit(!)
⌉ hostis, cogi potest, adactis enim in terram pup written over b⌈bpp written over b⌉<p>ibus e proris triremium iaculetur et quantumvis instructa navis classis hoc modo periclitabitur.
Nunc taceo, quod certissimi fuimus de summo apparatu classis, quem faciebant ⌊Turcae⌋, quae etiam classis aequo mari posset nostrae negotium facessere. Nihil dico, quod et a malis Christianis tantum nobis imminebat periculi tamquam ab ipsis ⌊Turcis⌋, qui non pro nomine ms. pronomine(!)
⌈pro nominepro nomine ms. pronomine(!)
⌉ et titulis maiorum.[1] Nam et ⌊regem Galliae⌋, crudelem illum hostem, impulere importunis sollicitationibus et confoederationibus, adversus ⌊Karolum⌋ ut terra marique contenderet. Ne quid dicam de perma(xim)is tumultibus, qui ex eodem lacu promanarunt.
Loci itaque qualitas et quod non sine summo et manifesto periculo commeatus inferri posset, et quod in ea urbe erat flos Hispaniae militiae, qui si ms. se(!)
⌈sisi ms. se(!)
⌉ periclitatus fuisset, quis tandem pro ⌊Karolo caesare⌋ in alienis regionibus praesidiarius esse voluisset, quod denique cum ⌊Turca⌋ in occupationibus oppidorum, quae plurima ille habet, quibus muniendis quam subiugandis maior inest difficultas, sed alia quadam ratione, quae nobis cognita perspectaque est, agendum, in causa fuere dimissionis ⌊Coronis⌋ accedente denique praesertim requisitione ⌊Ferdinandi regis⌋, qui ut ⌊caesari Turcarum⌋ gratificaretur, me transmisit ad ⌊Karolum⌋ hanc rem impetraturum. Egressus est itaque miles Hispanus nullo damno illato in muros, ne cum lapidibus illis bellum fuisse videretur, exportatis tamen Graecis incolis omnibus cum omni ipsorum supellectile et machinis, commeatu, provisionibus, quae inerant, invitisque ⌊Turcis⌋ post multas res praeclare gestas praebitaque indicia virtutis et magnanimitatis prospera usque navigatione pervenit in ⌊Siciliam⌋. Haec quisquis perpenderit, expertus praesertim[2] rerum maximarum, non poterit non summo opere extollere consilium istud.
Quod ad alia attinet, ⌊Carolo caesari⌋ magnum bellum a ⌊Turcis⌋ est in foribus. Qui ⌊Turcae⌋ post infelices aliquot ms. aliquod(!)
⌈aliquotaliquot ms. aliquod(!)
⌉ expeditiones maritimas praefecere toti classi virum piratam, quem ipsi ⌊Cheyradinum Bassam⌋, nos Barbarossam vocamus. ⌊Is⌋ Christianis omnibus praeterquam ⌊regis Francorum⌋ subditis, quo cum rege fraternitas est ⌊caesari Turcarum⌋, gravia minatur. Classem habet magnam et instructam. Neque nos animo deficimus, qui et litora omnia ⌊Italiae⌋, ⌊Siciliae⌋, ⌊Sardiniae⌋, ⌊Hispaniae⌋ insularumque firmo praesidio munivimus, et non contemnendam classem
GStA, PK, HBA, H, K 763, p. 6 unnumbered
intentam in omnem occasionem. Brevi resciemus, quid attentaverint.
In ⌊Germania⌋ nunc omnia pacata sunt. Excitatus hic fuit ignis in quibusdam, qui tam cito extinctum illum iri non crediderant quique ms. quisque(!)
⌈quiquequique ms. quisque(!)
⌉ nunc pecunias,
cf. Adagia 362 oleum et operam perdidi ⌊oleum et operam luseruntcf. Adagia 362 oleum et operam perdidi ⌋. Taliter solent nunc humana consilia succedere, quae praesertim adversus dominum et adversus ⌊Christum⌋ eius ineuntur. ⌊Carolo caesari⌋ in votis nil magis est, quam in hostes fidei seriam expeditionem facere. At impeditur multis difficultatibus, quae illi domi fere struuntur. Quas omnes, spero, dissipabit angelus
cf. Vulg. Sap 1.6.3-4 renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus ⌊Domini, qui scrutator est cordiumcf. Vulg. Sap 1.6.3-4 renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus ⌋. Ego brevi hinc in ⌊Hispanias⌋ volabo, id quod Reverendissimam Dominationem Vestram haud ignorare volui. Quae de me potest sibi persuadere, ubicumque futurus sim locorum, adesse ibi hominem, qui ingratissimus esset, ni mentem animumque, et propensitatem suam erga Reverendissimam Dominationem Vestram aliquo genere officii testari vellet, id quod novit ⌊Salvator Christus⌋, qui eandem Reverendissimam Dominationem Vestram diu conservet.