List #661
Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-07-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime.
Mirum vel alienum hoc videri non debet Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod ego rarius ad illam scribam, maiestas enim regia paucos admodum mittit istuc nuntios, a quibus cum ego discedo, nescio cui tuto litteras meas committere ad Vestram Reverendissimam Dominationem possem, tametsi hoc tempore nihil habeam, quod scribendo ad illam secretum esse oporteat; sed utcumque est, de silentio meo velim, ut me habeat familiariter excusatum et illud aequi bonique consulat, non fit enim vel negligentia, vel oblivione, sed quia ita res est, ubi enim id vel honor, vel utilitas Dominationis Vestrae Reverendissimae exposceret, non silerem profecto, vel si cotidie scribendum foret.
Hic apud nos proxime praeteritis diebus in personis publicis ordo commutatus est, mortuo enim archiepiscopo Gnesnensi, cum ego ex certis honestis rationibus noluissem hinc Gnesnam me transferre, subrogatus est in locum illius reverendissimus dominus Mathias, episcopus Cuiaviensis, ad eius vero Cuiaviensem episcopatum dominus Ioannes Carnkowski, episcopus Premisliensis, suffectus, Premisliensi episcopatu ad dominum Ioannem Choyenski archidiaconum translato, cui omnia sacerdotia cum episcopatu reservabuntur. Ex sacerdotiis autem, quae habuit dominus Carnkowski, episcopus Premisliensis, praeposituram Cracoviensem, ad quam ius patronatus habui, ego contuli domino Ioanni Tharnowski, filio superinscribed⌈filiofilio superinscribed⌉ domini palatini Russiae. Skarbimiriensem vero praeposituram maiestas regia contulit domino Stanislao Oliesniczki; scholastriam Sandomiriensem contulit etiam maiestas sua domino Slanislao Tarlo, adempto illi plebanatu Sandomiriensi, quem maiestas reginalis Italo cuidam impetravit. Scholastriam autem Lanciciensem, insigne sacerdotium, quam dominus episcopus Cuiaviensis, archiepiscopus Gnesnensis designatus, hactenus tenuit et possedit, maiestas regia contulit domino Nicolao Samosczki, qui praeposituram Voynicensem resignavit domino Vilhelmo Iaroczki, reginalis maiestatis servitori, de quibus omnibus in urbem pro confirmatione magnis itineribus missus est nuntius.
Saepius contuli cum