Auriga, qui me avexit ⌊Antverpia⌋, servavit fidem fuique ⌊Brugis⌋ postridie, quam inde discesseram.
Miror nihil habere novi de ⌊domino de Beveris⌋, ad quem iam bis scripsi. Vellem enim omnino convenire ⌊illum⌋, priusquam me sors aliunde avocet. Si fuerit oportunum orig. opportunum⌈oportunumoportunum orig. opportunum⌉ tibi, rogo, ad ⌊eum⌋ rursum scribe, nam ego rebus meis intendam, donec vel ille venerit ⌊Antverpiam⌋, aut tu pararis certam abitionem. Quod ne me lateat, rogo, effice, veniam enim omnino. Verum, si videris rem dilatum iri intellexerisque vel ex amicorum litteris, vel eorundem silentio non magni referre, properene ms. propere ne(!)
⌈propereneproperene ms. propere ne(!)
⌉, an mature abeas, id quod ego omnino sic esse puto, sarcinulis tuis compositis nihil est, quod te impedire poterit, quominus visas tuos hic ⌊Brugis⌋, qui magno tui desiderio orig. desyderio⌈desideriodesiderio orig. desyderio⌉ premuntur. Noster ⌊athleta⌋ victor debellatorque ⌊Gallorum⌋[2] id in votis habet, ego vero etiam orarem, tu autem pro prudentia tua age et mihi manda voluntatem consiliumque tuum, nihil interim dubitans de mea promissione.
⌊Uxor⌋, ⌊soror⌋, familia sese ex animo tibi commendant precanturque felicia orig. foelicia⌈feliciafelicia orig. foelicia⌉ omnia. Si vacat, rescribe, sin minus, facile condonaverimus occupationibus tuis.