De rebus aliis alias. Dum paro iter in ⌊Germaniam⌋, defungitur morte ⌊senex⌋[2] quidam olim a thesauris illustrissimae ⌊dominae Margarythae⌋, nunc autem et ab istius serenissimae ⌊reginae⌋, praeterquam quod ab iisdem thesauris fuit, munus habebat secretarii status, ut vocant. Et quod ad primum munus attinet, scio satis multos futuros, qui ambiant, res enim pecuniaria est, secretariatum autem amici consulunt, ut petam. Ea de re scripsi ad illustrem dominum ⌊de Nassau⌋. Litteras eas ad te mitto, ut ⌊ipsi⌋ in manus des cum commendatione mea. Quod si ⌊illi⌋ videatur instare, ut debeam, utatur suo iudicio, sin minus, ne se gravet invidia mea causa et rem silentio habeat.
Scripsi et ad illustrem ⌊commendatorem maiorem Legionis⌋. Rogo te, cum ⌊Valdesio⌋ agas, ut istic orig. isthic⌈isticistic orig. isthic⌉ sim commendatus, nam, si successerit, laboribus meis finis erit impositus poteroque in patria, si non opulenter, commode tamen et mediocriter vivere. Si minus, ferendum est, quicquid Deus immittit neque mihi grave erit aut insuetum.
Intra biduum hinc recedam ad vos profecturus, hactenus enim me privatae res meae et affectus domestici detinuerunt.
Novarum rerum nihil est. ⌊Lubicenses⌋ moliuntur, ut vestri ⌊Gedanenses⌋ et nostri ⌊Hollandi⌋ ad se veniant neque transeant ⌊fretum Balthicum⌋, quod utrisque erit exitio. Hactenus vetiti sunt navigare nostrates edicto caesareo,[3] at nunc fama est navigaturos proprio periculo.
Idem quod cum ⌊Nassovio written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉oo written over ...⌉⌋ ages, itidem poteris cum ⌊Pratensi⌋ tempore et loco.
⌊Uxor⌋, ⌊soror⌋, familia, item ⌊decanus frater⌋ <se> ex animo Reverendissimae Dominationi Tuae commendant.
Quam
feliciter orig. foeliciter⌈feliciterfeliciter orig. foeliciter⌉ valere optamus.