Tantum abest, ut indigeam rogari pro impendendo Vestrae Reverendissimae Dominationis consecrationis munere, ut etiam nihil mihi gratius contingere possit, eamque significationem ab illa per totum Maium et Iunium in ⌊Ploczka⌋ summo cum desiderio exspectarim. Quare plurimas ago gratias Vestrae Reverendissimae Dominationi, quod non dedignatur munus ipsum a Deo immortali per manus meas indignas accipere, quod ministerium ego alacriter et libentissime illi praestabo. Locus, ubi id fiat, nullus est honestior et commodior, quam ⌊Ploczka⌋ vel ob hoc quod propinquior, quo ego venturus sum pro 1533-09-08⌊festo Natalis Dominae Nostrae1533-09-08⌋. Inter eos vero dies, quibus illic morabor, nullus erit expensis omnibus aeque appositus et conveniens huic rei, quam dies Dominicus Exaltationis Sanctae Crucis, quae erit 1533-09-14⌊XIIII Septembris1533-09-14⌋. Pro eo itaque die dignetur Vestra Reverendissima Dominatio ita familiariter venire, ut ad domum aut praedium suum proprium, neque opus est, ut vel sumptum aliquem in hoc iter faciat, vel quicquam paret aut sumat secum; quod ad ornamenta pontificalia aut munus hoc suscipiendum pertinet, omnium istorum mea sit cura et provisio.> Si dominus ⌊episcopus Camenecensis⌋ adesse poterit pro illo die, bene quidem; sin minus, habeo meum suffraganeum, est et alter ⌊vicinus Vladislaviensis⌋, qui semper haberi potest. In summa, nihil rogo Vestra Reverendissima Dominatio vel cogitet vel faciat, quod vel illam angat ob eam rem, vel sumptu aut apparatu eius aliquo egeat;
AAWO, AB, D. 67, f. 213v
nam et nemo est, cui se illic spectatum praebeat praeter notos amicos et apud me necessaria omnia inveniet. Si tamen longum videretur Vestrae Reverendissimae Dominationi eam diem exspectare, significare mihi vel tribus verbis dignetur hidden by binding⌈[netur]netur hidden by binding⌉ et nam et ⌊hic⌋, ubi adest ⌊dominus Camenecensis⌋, non minus commode hoc negotium absolvi posset, quocumque tempore vellet. Donum, quod mihi Reverendissima Dominatio <Vestra> misit, est mihi gratissimum et cum operis elegantiam contemplor, facile divino, quam elegantes habeat textrices, quas illi ex animo gratulor. Referam illi mearum quoque operibus, si non adeo elegantibus benevolentiam tamen et animum hidden by binding⌈[imum]imum hidden by binding⌉ meum erga illam testantibus, cuius fraternae gratiae hidden by binding⌈[iae]iae hidden by binding⌉ me ex corde commendo.