Accepi ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, ⌊Loboviae⌋ 1534-03-23⌊23 Martii1534-03-23⌋ datas, quibus ipsius turbatum ex eo, quod nonnihil in conventibus nostris pro libertate et privilegiorum conservatione paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ liberius quam ceteri protulisset, animum cognovimus, erga coram ⌊maiestate regia⌋ delatum esse. Cum tamen non solum Vestram Reverendissimam Dominationem Vestram, sed et me nonnullosque alios ita designatos esse a domino ⌊Gdanensi castellano⌋ accepi, quod quidem parvi et flocci feci, eo quod ipsa veritas mentiri non posset solaturque me illibata nostra conscientia. Sed non possumus non mirari, quod prudentissimus ⌊rex⌋ huiusmodi delationibus faciles praebuerit aures. Magnum mirum et inauditum apud me est potissime, non audita excusamine innoxia, stabiliverit aliquantulum in animum mendacii suggestionem. Ut a(u)t(em) de his Vestra Reverendissima Dominatio sibi nihil metuat, quoniam a veritate aliena sint, consulo. Nam maiora coram ipsa ⌊maiestate regia⌋ et consessu ⌊senatus⌋ sui pro libertate et privilegiorum defensione locutus sum, et non traxit hoc maiestas sua in malam partem seu quidpiam meae temeritati impinxerit, sed libenter audivit et probavit.
AAWO, AB, D. 8, f. 72v
Fecit etiam nunc ⌊sua maiestas⌋ suis litteris in quodam negotio mihi mentionem de Reverendissima Dominatione Vestra. Si habuisset offensum in Reverendissimam Dominationem Vestram animum, profecto hoc non fecisset. Quod ob hos susurrones Vestra Reverendissima <Dominatio> suam pro libertate suam statuerit deponere defensio hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉nem, vel saltem moderare, fixa spe fretus ipsam hoc non facturam autumo, nam huiusmodi defensiones cum acrimonia et non pavide, nec meticulose re et opere proferri hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ volunt. Quae omnia extensius cum Vestra Reverendissima Dominatione commentandum in proximum ⌊conventum⌋ reiicio in ⌊Margenburgo⌋, si saltem propter ⌊Kostkam⌋ illum locum odio non habuerit, vel ⌊Elbingo⌋. Nam ut omnes et singuli conveniamus, necessitas expostulat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, meo quidem iudicio et etiam magna. Haec latius cum domino ⌊Czema⌋, qui se Vestram Reverendissimam Dominationem visurum aiebat, contuli. Perplexam dominus ⌊castellanus Culmensis⌋ habet causam, quam damnari, prout coram referemus, tutius, ex quo iam pridem ventilata est. Queritur etiam adversus Reverendissimam Dominationem Vestram, quod ipsa in proximo ⌊conventu⌋ bis interrupuisset votum eius; malle se potius abesse, quam in libero consilio non liberum proferre votum posse dixit. H(oc) or H(aec)⌈H(oc)H(oc) or H(aec)⌉ in aurem secretam et coram uberius.
AAWO, AB, D. 8, f. 73r
De et super litteris, quas coniunctim ad ⌊regiam⌋ et ⌊reginalem maiestates⌋ scripsimus, responsum hactenus prorsus nullum vidi, quod quia non accepi, extruetiamdere etiam non valui; si quidpiam accepissem, illico ad Reverendissimam Dominationem Vestram partiario proprio nuntio volasset.
Quod ⌊Anglus⌋ in ⌊papam⌋ et ecclesiasticos molitur, ex paper damaged⌈[ex]ex paper damaged⌉ aliorum Vestra Reverendissima Dominatio puto audivit litteris. Principes ferme omnes in perniciem ecclesiastici status furiunt aut mutuis odiis contabescunt.
Deus saniora praebere, quam sperandum est, dignetur. Cui Vestram Reverenisimam Dominationem sanam, incolumem, felicem, iucundam et undecumque prosperam et florentem commendo.
Ignoscatque incultui characteri et celeritati litterarum congestioni. Cancellarium neque scribam apud me nunc non habeo, forensibus enim negotiis sunt onusti.