Letter #1220
Nicolas PERRENOT de Granvelle to Ioannes DANTISCUSPalencia, 1534-08-21
received [1534]-11-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dantisco eparchiepiscopo Culmensi, domino suo obsevandissimo
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine mihi observandissime. Post humillimam commendationem.
Incredibili gaudio Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae totum me perfuderunt
, clarissimum enim ac indubitatum testimonium praebebant veteris nostrae amicitiae memoriam apud Reverendissimam Dominationem Vestram integram inviolatamque constare, cuius rei nomine maximas eidem ac immortales gratias ago, vix enim fieri solet, quin separatis et in diversa distractis amicis, amicitiae nodus etiam ipse divellatur. Quod cum mihi in amicitia nostra numquam accidere permiserim, nec Reverendissimae quoque Dominationi Vestrae usu venisse summopere laetor. Quantum ad onus eius, qui has defert, quid actum hic sit, Reverendissima Vestra Dominatio intelleget. Quam obsecro, ut de sincera ac indissolubili amicitia vicinitateque, quae inter imperatorem fratremque suum Romanorum regem ac serenissimum Poloniae regem intercedit, quam securissimam fiduciam concipiat certumque habeat me in omnibus, quae ad ea stabilienda pertinebunt, omnia mea studia perpetuo collaturum, tum sic ubi divisim ipsi regi Poloniae praedicto observantiam eam ac devotionem aliquo servitii genere probare potero, omnibus viribus in hoc incumbam. Quin et speciatim quoque rem supra modum acceptam ac iucundam mihi faciet Vestra Reverendissima Dominatio, si quid sua suorumve causa per me fieri iubebit, nihil erit tam arduum, in quo non pro virili sim laboraturus et quidem libenter et quadam cum animi voluptate, ut si quis alius omnium mortalium.
Ego me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quanta possum animi proclivitate ac eandem Deo Optimo Maximo ad omnem prosperitatem commendo.
Palentiae, XXI Augusti MDXXXIIII.
Eidem Eiusdem Reverendissimae Dominationi Dominationis Vestrae deditissimus Perrenotus