Accepimus ⌊⌋ Paternitatis Tuae datas ex ⌊arce Lubaviensi⌋ 1534-11-07⌊die septima mensis huius1534-11-07⌋, quibus rogat, ut eam priore illa gratia prosequamur, quam se meruisse scribit in servitio nostro multis curis, laboribus, terrae marique discriminibus. Nos equidem semper complexae fuimus Paternitatem Tuam singulari favore nostro, quamquam non solum in nostro, verum etiam ⌊utriusque maiestatis⌋ BJ, 6553, f. 416r regiae servitio versata est idque res ipsa plane demonstravit, nam multis renitentibus promovimus Paternitatem Tuam ad eam dignitatem, scilicet episcopatum Culmensem. Quam remunerationem grato animo accipere debet et curet, ut magnificus ⌊Christopherus de Schidlowiecz⌋ castellanus Cracoviensis de Paternitate Tua sit falsus vates.
Audimus Paternitatem Tuam loco cuiusdam solatii sui coram multis queri de nobis. Nos sane bono animo admonueramus Paternitatem Tuam, ut se ab illis dissidiis temperasset, pro nostro in ⌊rempublicam⌋ studio et amore, potissimum Paternitatem Tuam, creaturam nostram, quam ad eam sedem promovimus. Quod si admonitionem nostram aliorsum accipit, quam res est, in arbitrio Paternitatis Tuae.
Quod autem pollicetur se nobis fideliter servituram, quam diu in ea spiritus est, serviat Paternitas Tua ⌊utrique maiestati regiae⌋ et ⌊reipublicae⌋ pro suo debito, quod perinde gratum nobis erit ac nobis ipsis serviret.