Quod generosus dominus ⌊castellanus Gdanensis⌋ Magnificentiam Vestram de rebus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ per ⌊reverendissimum dominum Varmiensem⌋ tractari coeptis certiorem reddiderit, gratum mihi est plurimum neque ambigo in benivole(n)tia(m) Magnificentiae Vestrae erga me, quin id omne praestatura sit, quod in rem meam esse cognoscet. Vicissim me offero, quantum facultates meae possu(n)t hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, ubi commodo et ex usu Magnificentiae Vestrae umquam esse potuero propensissimum.
In causa ista diutius cunctandum non esse, quemadmodum Magnificentia Vestra scribit, ipsemet minime fore considero, verum quia ⌊reverendissimus dominus Varmiensis⌋ pauloante mihi scripsit, quod me a congressu cum eo aliquantisper adhuc propter suspiciones continere debeam, quousque me vocaverit, exspectandum mihi esse censeo. Quamprimum conveniemus, de omnibus Magnificentiam Vestram participem faciam. Deus et fata viam invenient. Illius in omnibus cum salute animae meae fiat voluntas. Qui eandem hidden by binding⌈[ndem]ndem hidden by binding⌉ Magnificentiam Vestram quam diutissime sospitem et felicem conservet.