Letter #2182
Johann HANNAU Jr to Ioannes DANTISCUS[Cracow (Kraków)], 1539-07-07
received [1539]-07-15 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Praesul et observandissime avuncule, post servitutis et officiorum meorum in gratiam Reverendissimae Celsitudinis Tuae humilem commendationem.
Quandoquidem a Reverendissima Celsitudine Tua missus sum
Hoc unum a Reverendissima Celsitudine Tua magnopere peto et contendo, ut eadem Augustinum consobrinum meum huc transmittere velit, ut una mecum incumberet bonis litteris, nam spero ei non parum fructus allaturum.
Quod vero Reverendissima Celsitudo Tua huc me misit ad perdiscendas bonas litteras, adeo mihi gratum est, ut pares gratias agere vix possum, referre nequaquam. Ego etiam, quae meae partes sunt, ut nepotem obsequentem decet, omnia studiose diligenterque curabo et cum mihi eos duos fines studiorum propositos videam, ut ex litteris et probitatem morumque integritatem, et eruditionem capiam, omnia mea studia eo dirigam, ut virtute praeditus et eruditus redeam. Efficereque conabor, ne eorum sumptuum, quos Reverendissima Celsitudo Tua studiorum meorum causa facit, umquam poeniteat.
Commendo me in gratiam Reverendissimae Cel(situdini)s or Cel(situdini)⌈Cel(situdini)sCel(situdini)s or Cel(situdini)⌉ Tuae, quam ut Dominus Deus quam diuitissime nobis servet incolumem, precari non desinam.
Data 7 Iulii, anno Domini 1539.
Celsitudinis Tuae Reverendissimae deditissimus