Letter #2325
Thomas CRANMER to Ioannes DANTISCUSLambeth, [1540]-06-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-08-29 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendo in Christo Patri et amico carissimo domino
Rumor hic erat aliquandiu, carissime Dantisce, nescio quo auctore quave occasione natus, te vivis excessisse. Quem rumorem neutiquam mendacem esse, ut crederem, eo facilius sum adductus, q(uod) tanto iam tempore ab te nullam literam acceperim. Nam totis hisce tribus et eo amplius annis, quod sciam, ad me scripsisti nihil. Itaque persuaseram mihi verisimilius esse te omnino mortuum esse quam vel desidiosum vel mei oblitum vivere, qui solebas esse homo omnium hominum, quos equidem noverim, ad omnia impigerrimus, et erga amicos minime obliviosus aut ingratus. Atque idcirco supervacuum fore putabam si scriberem ad te, quin potius manibus tuis pacem requiemque precatus, Deum orabam, ut in eius caelesti regno socii aliquando et comparticipes esse possimus, quando in hoc seculo nihil amplius commercii inter nos futurum sperarem. Nunc autem, cum te superesse salvum et incolumem dudum intellexerim, volui meis scriptis silentium istud tuum tam diuturnum tamque veternosum interpellare, simul et mei memoriam, si forte tibi exciderim, apud te refricare. Subest et alia in praesentia mihi ad te scribendi causa. Ea est istiusmodi. UUB, H. 154, f. 30v
transigere, nisi dubitaret, an tu viveres. In quo rerum speumque suarum summa esset collocata dumque hic tamquam ad scopulum haeremus, ecce veluti θεός ἀπὸ μηχανῆς vir nobilis
UUB, H. 154, f. 31r
paucis ut finiam, de
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Amicus tibi non minus etiam nunc quam olim animo coniunctissimus