Quid impedimento fuerit, quominus miserim Reverendissimae Dominationi Vestrae mandatum de arca aperienda et inspicienda, ex proximis superioribus meis ⌊⌋ abunde cognovit Reverendissima Dominatio Vestra. Nunc cum id tantopere ⌊⌋ ab illa video, mitto duplex mandatum: in uno domini ⌊thesaurarii⌋, in altero domini ⌊praepositi⌋ nomen est scriptum. Utro volet, utatur, licebit. Reverendissima Dominatio Vestra quorum causas mihi commendavit, iis praesto adfui cum iustitiae eorum et aequitatis, tum Vestrae Reverendissimae Dominationis commendationis causa. ⌊Cufnerus⌋ absolutus est, novum privilegium illi per me concessum est. Inter ⌊Laschewsky⌋ et propinquos eius concordiam tentamus, itidem inter ⌊Volfgangum Heller⌋ et ⌊Bartholomeum Gerke⌋. Nam s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ ⌊maiestas regia⌋, quae nondum satis firma est valetudine, ex audiendis causis multum capit molestiae. Cuius est valetudinis ratio habenda. Habemus iam designatum archiepiscopum reverendissimum ⌊dominum Cracoviensem⌋. Porro, quid de Cracoviensi episcopatu futurum sit, nulla adhuc vel coniectura consequi possumus. In ⌊Hungaria⌋ ⌊Buda⌋ obsidetur ab exercitu ⌊Ferdinandi regis⌋, qui dicitur esse numerosus, neque tamen oppugnatur, quod operam dat utraque pars, ut amice res sine caede et sanguine per concordiam transigi queat.
Reverendissimae Dominationis Vestrae me favori et benevolentiae commendo.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae ea, quae misit huc nova dominus ⌊castellanus Biecensis⌋. Quae quidem adiungi debebant litteris, quas de ⌊Loca⌋ meo scripsi, sed inscienter factum est, ut ea darentur Christophoro Schedzinsky. Itaque his et nova adiunxi, et litteris una, quas ad me ⌊filius⌋ ⌊sororis⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae scripsit.