Letter #2477
Nicolaus HUMAN to Ioannes DANTISCUSGuttstadt (Dobre Miasto), 1541-08-09
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Post debitam obsequiorum meorum exhibitionem.
Venit ad me mulier quaedam, adhaerens ab aliquot retro annis concubinae loco rustico cuidam villae Reverendissimae Dominationis Vestrae Mawern, ex quo etiam proles duas genuit, exhibens mihi litteras testimoniales praesentibus inditas, quibus probat se solutam et a marito priore liberam esse, nempe quia ille, cui matrimonialiter iuncta fuerat, habebat uxorem vivam, quam reliquerat cum duobus liberis. Quod si verum est, ut litterae sonant, hanc alteram in uxorem superinducere et per consequens matrimonium hoc secundum constare non potuit.
Praefatus autem rusticus in animum iam induxit suum, ut hanc sibi in uxorem copulari faciat, si modo liceat. Querenti itaque mulieri ... illegible⌈...... illegible⌉ consilium aliud dare ex me neque volui, neque potui, nisi prius requisito consensu Reverendissimae Dominationis Vestrae. A qua humiliter peto, dignetur me per litteras suas clementer certiorem facere, possimne eos copulari facere, an non. Mihi quidem non inconsultum videtur, ut hi, qui hactenus amplexibus adhaeserunt fornicariis, nunc legitimis iungantur on the margin⌈nunc legitimis iunganturnunc legitimis iungantur on the margin⌉, et rusticus iste, qui iam pridem solutus ac dissolutus satis cf. Pl. As. 874 fundum alienum arat, incultum familiarem deserit ⌊fundum arat alienumcf. Pl. As. 874 fundum alienum arat, incultum familiarem deserit ⌋ , iam tandem cf. Juv. 6.42-44 si moechorum notissimus olim / stulta maritali iam porrigit ora capistro, / quem totiens texit perituri cista Latini? ⌊uxorio porrigat ora superinscribed⌈oraora superinscribed⌉ capistrocf. Juv. 6.42-44 si moechorum notissimus olim / stulta maritali iam porrigit ora capistro, / quem totiens texit perituri cista Latini? ⌋ , vel hac adiecta cautela, ut si in posterum secus compertum fuerit, duplicem eos poenam subituros esse, videlicet divortii turpis ac multae corporalis infligendae per Reverendissimam Dominationem Vestram.
Cuius gratiosum responsum ac inditarum litterarum remissionem exspecto, optans eandem Reverendissimam Domiationem Vestram quam diutissime et quam felicissime vivere.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servitor