Cum proficisceretur ad Reverendissimam Dominationem Vestram confrater hic meus dominus ⌊Nicolaus Loca⌋, fas non esse putavi eum absque meis ad illam litteris dimittere. Ac primum quidem a Reverendissima Dominatione Vestra peto, ut ⌊eum⌋ sibi commendatum habeat et adiutum gratia sua velit, quo possit citra difficultatem aliquam sacerdotio, de quo sibi provisum est, potiri. Quod si quae hic agantur, cupit cognoscere: absolutus est iam nuntius apostolicus, ad concilium se viros graves missuram ⌊regia maiestas⌋ promisit. Quinam illi futuri sint, nescio adhuc.
Hodie venturus est orator a serenissimo domino ⌊rege Romanorum⌋, dominus ⌊Szabka⌋ vicecancellarius regni Bohemiae. Quid ille attulerit, postea Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet.
Est hic puer reverendissimi ⌊domini Culmensis⌋, per quem scriptis litteris aut per commissarios inquisitionem fieri in ⌊terris Prussiae⌋, actione instigatoris suspensa, aut saltem certiorem se fieri petiit, quaenam affini suo crimina essent obicienda. Sed neque illud obtinere, neque hoc cognoscere potuit. Scripsi ego ⌊illi⌋ Reverendissimam Dominationem Vestram iam antea postulasse, ut in ⌊terris Prussiae⌋ causa haec cognosceretur, sed impetrare non potuisse. Video multum ab istis trepidari ac de quibusdam eorum consiliis huc nonnulla perferuntur. Utinam vero viveret adhuc reverendissimus ⌊dominus Vladislaviensis⌋: auctoritate illius fortasse motus isti sedari BCz 1618, p. 460 potuissent. Nunc quis eius successor sit futurus, incertum est. Pro ⌊Chelmensi episcopo⌋ multum laborabitur, sed et ⌊cancellarius regni⌋ bona spe esse dicitur. Habet sibi studia nonnullorum adiuncta et reverendissimus ⌊dominus Praemisliensis⌋. Verum penes quos summa potestas est, non perinde favent. Dominus ⌊Camienecensis episcopus⌋ sperat etiam. Quid futurum, comitia indicabunt.
Nova, quae scripta huc sunt, mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae quidem certa esse non dubitet. Deum parecor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.