Non potui committere, cum mihi Magnificentia Vestra virtutum suarum monumentum[1] misisset, quin vicissim darem ad Magnificentiam Vestram vitae meae taedium[2], quod nullus non habere potest, quisquis ea, quae se in iis gravissimis atque periculosis temporibus offerunt, exacte dispiciat. Quae neque humana ratio, prudentia vel quicquid in homine virium est, si Dei misericordia non accesserit, avertere seu mutare poterit. Ille nostri misereatur. Ceterum doleo vehementer, quod 1543-05-22⌊heri1543-05-22⌋ in hoc splendido convivio apud Samuel Maciejowski (*1499 – †1550), humanist and diplomat, one of the most trusted advisors to King Sigismund I and then to his son Sigismund II Augustus; from 1521 Canon of the Collegiate Chapter in Sandomierz, and from 1530 in Kielce; from 1531 Canon of Gniezno; from 1532 or 1533 to 1537 royal secretary (previously scribe at the royal chancellery); 1537-1539 Grand Secretary; 1539-1547 Crown Vice-Chancellor; 1539-1541 Bishop of Chełm; 1541-1545 Bishop of Płock; 1545-1550 Bishop of Cracow; 1547-1550 Crown Grand Chancellor; in 1532 royal envoy to Rome; in 1534 and 1538 royal envoy to the local diets (WYCZAŃSKI 1990, p. 257-258; Urzędnicy 10, p. 184; PSB 19 Machowski - Maria Kazimiera, p. 64-69)⌊reverendissimum dominum PlocensemSamuel Maciejowski (*1499 – †1550), humanist and diplomat, one of the most trusted advisors to King Sigismund I and then to his son Sigismund II Augustus; from 1521 Canon of the Collegiate Chapter in Sandomierz, and from 1530 in Kielce; from 1531 Canon of Gniezno; from 1532 or 1533 to 1537 royal secretary (previously scribe at the royal chancellery); 1537-1539 Grand Secretary; 1539-1547 Crown Vice-Chancellor; 1539-1541 Bishop of Chełm; 1541-1545 Bishop of Płock; 1545-1550 Bishop of Cracow; 1547-1550 Crown Grand Chancellor; in 1532 royal envoy to Rome; in 1534 and 1538 royal envoy to the local diets (WYCZAŃSKI 1990, p. 257-258; Urzędnicy 10, p. 184; PSB 19 Machowski - Maria Kazimiera, p. 64-69)⌋, ubi Magnificentiam Vestram alloqui commode potuissem, adesse datum non sit. Decubui enim graviter tota die, hodie meliusculum me sentio[3]. Quod si valetudo mea ferret, oppido quam libentissime Magnificentiam Vestram, priusquam abiret, inviserem. Id cum nequeat fieri, neque etiam Magnificentiae Vestrae in tot Suis discedendi occupationibus me adire licebit[4], me Illi in veterem mutuae nostrae amicitiae favorem intime commendo atque felicissimum reditum ad communem nostrum dominum Ferdinand I of Habsburg (*1503 – †1564), from 1521 Archduke of Austria, from 1526 King of Bohemia and Hungary, Croatia and Slavonia as Ferdinand I, 1531-1558 King of the Romans, 1558-1564 Holy Roman Emperor; son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of Castile, a younger brother of Charles V of Habsburg⌊serenissimum Romanorum etc. regemFerdinand I of Habsburg (*1503 – †1564), from 1521 Archduke of Austria, from 1526 King of Bohemia and Hungary, Croatia and Slavonia as Ferdinand I, 1531-1558 King of the Romans, 1558-1564 Holy Roman Emperor; son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of Castile, a younger brother of Charles V of Habsburg⌋ precor ex animo. Nihil mihi unquam Magnificentia Vestra gratius factura, quam si me illius serenissimae maiestati vel tribus verbis per opportunitatem insinuet, me scilicet illius maiestati humillimum integerrimumque esse servitorem. Quod ubicumque modis etiam quibuscumque re ipsa serenissimae maiestati eius inserviendo praestare potuero, nihil adeo arduum onerosumve erit, quod me ab ea propensione retardabit, a qua numquam sum desiturus. Dominus Deus Magnificentiam Vestram salvam et incolumem ad suos reducat, cui omnia opto faustissima et rogo veteris amici aliquando per parvum epistolium non velit oblivisci.