A febre, Deo sit gratia, liber iam sum, sed me dolor tamen capitis cruciat, itaque copiosus esse non possum. Sed est hic alter famulus domini ⌊palatini Marienburgensis⌋, per eum scribere pluribus conabor. Dominus Langus non alia de re missus est huc, quam de privatis quorundam Silesiorum iniuriis. Mauricio Hecubam suam gratulor.
A ⌊domini Vladislaviensis⌋ consuetudine mihi quantum possum, tempero. Nepoti Reverendissimae Dominationis Vestrae ms. lubens reg. libens⌈lubensms. lubens reg. libens⌉ vices meas alio tempore committam. Martinus Alexswange erit mihi commendatus, nisi quod in ha... illegible⌈...... illegible⌉c tanta servitorum turba difficile per reverendissimum dominum omnium haberi potest ratio, sed eum paulatim insinuabo. De domino Elbingensi egi multis cum reverendissimo domino. Nondum ego spem omnem abieci. Nisi quod ostendere quoque spem non possum. Nihil est, quod querantur domini Pruteni de maiestate regia. Neque enim cum eo quicquam adhuc egerunt, neque responsum ullum ipsi quidem tulerunt.
Propter ea, quae Reverendissima Dominatio Vestra in scheda ⌊⌋, alterae iam litterae ad eam a ⌊maiestate regia⌋ scribuntur, ut mittat, quae habet, in causa ⌊terrarum Prussiae⌋ mandata. Opus est enim accurata deliberatione.
In litteris donationis iuris patronatus praepositurae Varmiensis, et cantoriae Gnesnensis, non Varmiensis, fit mentio. Nam in cantoria Varmiensi nihil habet iuris ⌊maiestas regia⌋. De praepositura Varmiensi primum mihi rem credidit dominus doctor ⌊Ioannes⌋, cui ego fidem servavi, ut debui. Fuit valde diligens in morbo hoc meo. Amo hominem fidelem medicum.
De ⌊Alexandro⌋ nihil habeo. Ex fasciculo, quem proxime misi, cognoscet aliquid, nam nullae in eo colligatae litterae ad me fuerunt.
Testamentum ⌊regis Angliae⌋ legit ⌊reverendissimus dominus⌋ coram serenissimis ⌊principibus⌋. Laboratur plurimus(!), ut ne dominus ⌊palatinus Siradiensis⌋ collegam habeat. ⌊Rex Romanorum⌋ ⌊Praga⌋ per vim potitus magna severitate uti dicitur.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.