Letter #3220
Christoph von ZEHMEN (CEMA) to Ioannes DANTISCUSStuhm (Sztum), 1547-09-26
| received Wormditt (Orneta), [1547]-09-30 Manuscript sources:
| ||||
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino ac domino
Salutem.
Quanta cum laetitia atque magna voluptate proximas Vestrae Reverendissimae Paternitatis cf. , CIDTC IDL 7540⌊litterascf. , CIDTC IDL 7540⌋ acceperim, vix verbis exprimere possum. Praeterquam enim inauditam illam atque prope divinam mansuetudinem, atque facilitatem animi satis abunde erga me infimum declararunt. Tum vero, quod propria manu erant scriptae, fuerunt mihi gratissimae. Utinam ea, quae ex divino quodam motu bonitateque naturae in me hactenus libere fluxerint, indies latius pro propagentur fusiusque diffundantur. Non sic honos virtutis nec accessio bonorum omnisque felicitatis incrementum me oblectabit, atque optimi principis propensa voluntas. Nihil enim testante
BK, 230, p. 230
omnia facilius expedirentur, si sua praesentia adesset. Verum nec honestissimis Vestrae Reverendissimae Paternitatis monitis cessit nec petitioni meae locum dedit atque hinc 21 Septembris abiit. Utinam feliciter atque cum laude hanc legationem obeat bonisque tandem avibus ad nos revertatur. Ceterum, Reverendissime Praesul, quod et prioribus meis cf. , CIDTC IDL 7541⌊litteriscf. , CIDTC IDL 7541⌋ precatus sum, ut pater Domini Nostri
Datae ex
Vestrae Reverendissimae Patrenitatis deditissimus