Venit huc nuntius apostolicus, abbas quidam ⌊Martinengus⌋, homo mere saecularis. Legationis praetextus fuit hic, ut causas diceret quamobrem concilium ⌊Bononiam⌋ translatum esset, ac eo legatos mitti postularet. Sed ego suspicor a Curtisanis conductum fuisse, ut huc veniret. Neque enim alia de re ulla diligentius egit, quam ut abrogaretur statutum de proscribendis Curtisanis. Tum et nomine ⌊cardinalis protectoris⌋ restitui ⌊Alexandrum⌋ postulavit, non modo in ⌊patriam⌋, verum et ad sacerdotia et in bona omnia, quae illi adempta fuerunt. Responsum est salvum conductum datum iri, ut restituatur ad canonicatum, non esse id regiae potestatis, quod ea ⌊se⌋ non ingerit in iurisdictionem alienam, deinde vero, cum iureiurando se ⌊regia maiestas⌋ obstrinxerit, quod acta, privilegia, donationes paternas et id genus alia rata sit habitura, non licere sibi contra iusiura written over u⌈uaa written over u⌉ndum suum aliquid facere, sed se tamen ad Reverendissimam Dominationem Vestram ea de re scripturam et eius consilio usuram. Reliqua omnia ad ⌊comitia⌋ sunt reiecta. Dixit ⌊Martinengus⌋ hic bis ⌊Alexandrum⌋ absolutum fuisse: semel ab auditore, iterum a cardinalibus. ⌊Cui⌋ ego respondi, quantum tenere memoria potui, quod prior illa absolutio nulla fuerit, a cardinalibus vero iussus fuerit haeresim abiurare, quod etiam fecerit. Post abiuratam haeresim denuo vocatus in iudicium sit tamquam relapsus. Quid porro statutum de eo sit, mihi non constare. Vellem, adesset dominus ⌊Caspar⌋, facile sermonem illius refutasset. Haec ego Reverendissimae Dominationi Vestrae scribenda putavi. Instructionem, quae data est ad ⌊comitia⌋, mittet Reverendissimae Dominationi Vestrae dominus ⌊palatinus Marienburgensis paper damaged⌈[rgensis]rgensis paper damaged⌉⌋. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius gratiae me commendo.
Postscript:
AAWO, AB, D. 19, No. 85, 3
Reverendissime domine, domine colendissime. ⌊Nuntius apostolicus⌋ iussit sibi describi, quomodo res acta sit cum ⌊Alexandro⌋. Quod quoniam Reverendissima Dominatio Vestra cum nepote suo, domino ⌊Caspare⌋, melius novit quam alius quispiam, vehementer cuperem, ut ipsa describi faceret et descriptum huc primo quoque tempore mitteret. Puto enim aliquot hebdomadas eum in ⌊regno⌋ commoraturum, nam profectus est ad ⌊maiestatem reginalem⌋, inde ad dominum ⌊archiepiscopum⌋. A quo cum discesserit, huc ad ⌊reverendissimum dominum⌋ redire cogitat.