Letter #3624
Valentinus RULANDT to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-02-20
received [1538]-02-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino
Humillimorum obsequiorum meorum, orationum mearum, obligationis denique meae commendationem in Paternitatis Vestrae Reverendissimae gratiam semper praemissa.
Reverendissime in Christo Pater, praesul ms. praesull(!) ⌈praesulpraesul ms. praesull(!) ⌉ amplissime et dignissime.
Si quispiam est hominum
Reverendissime Domine. Tanti strepitus et tumultus, quales esse in arce consueverunt, iam non sunt. Est locus mitis, quasi desertus, non ita populosus, sicut esse solebat. Quando interdum ingredior, raro quempiam video.
Reverendissime Domine. Pro illis beneficiis, quibus me et omnes nos et quoscumque habere potuit ante felicem Reverendissimae Paternitatis Vestrae discessum, uberrime cumulaverit, quas umquam possum, maximas ago gratias. Ego scio, quod ea, quae Reverendissima Paternitas Vestra fecerit, animo fecerit candido et ex iis rebus sic optime patratis peperit sibi Reverendissima Paternitas Vestra et reliquit BCz, 1595, p. 960 apud Lubavienses memoriam et nomen perpetuum, multos vidimus episcopos Lubaviae, talem certe non vidimus, nec fortasse videbit orbis. Vixit sane Reverendissima Paternitas Vestra ex iis, quae dedit Deus, non sibi tantum, sed etiam aliis prospexit effusive.
Frater meus, Reverendissime Domine, qui in aquis ante aliquot annos periit, post se reliquit optimae indolis puerum. Mater eius omnia, quae habuit post obitum patris sui, miserrime abligurrivit. Non potest iuvare illum neque ipsius curvare cervicem. Rogo impensissime Reverendissimam Paternitatem Vestram, ut illum dominus Gregorius Vestrae Reverendissimae Paternitatis oeconomus ad se recipiat, ut illi inserviat, et ut hoc sibi Reverendissima Paternitas Vestra admittere dignetur.
Generosam dominam Vestrae Reverendissimae Paternitatis parentem illam dulcissimam una cum honestis dominis filiabus suis, Ursula, Anna, virgine Catharina, quae me semper amicitia sua et benevolentia sunt prosecutae, dominum Georgium, strenuum dominum Bernardum castri Warmiensis capitaneum, nobilem dominum Nicolaum Plutofsky, venerabilem dominum Gregorium Vestrae Reverendissimae Paternitatis oeconomum, amicum meum non postremum bene valere omnes et quam diutissime una cum Reverendissima Paternitate Vestra illa praelatura frui ex animo cupio, et cum iis me tandem Reverendissimae Paternitati Vestrae uti domino meo semper clementissimo et toti amicorum contioni, quam possum, humiliter commendo.
Datae domi meae, anno MDXXXVIII, 20 Februarii.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus