Superiori paper damaged⌈[ri]ri paper damaged⌉ die 1527-11-15⌊15 Novembris praeteriti1527-11-15⌋ ⌊⌋ Maiestati Vestrae Serenissimae respondens ⌊⌋ et ⌊⌋ litteris Maiestatis Vestrae Serenissimae ⌊Cracoviae⌋ 1527-08-28⌊28 Augusti paper damaged⌈[ti]ti paper damaged⌉1527-08-28⌋ datis, unde, quae tum se offerebant, liquido intellexit. Interea mihi sunt redditae domini ⌊Scipionis de Summa⌋ ⌊⌋ 1527-09-27⌊5 Cal(endas) Octobris1527-09-27⌋ ⌊Neapoli⌋, in quibus mihi significavit, post mortem ⌊viceregis⌋ innovationes priorum commissionum super ⌊castro Barensi⌋ esse necessarias.
Qua de re subinde operam dedi, ut istiusmodi litterae pro domino ⌊Cola Maria⌋ a ⌊caesare⌋ iterum approbarentur et ad dominum ⌊Hugonem de Moncada⌋, ⌊Regni Neapolitani⌋ administratorem, inscriberentur misique unas 1527-12-02⌊2-a Decembris praeteriti1527-12-02⌋ cum litteris domini ⌊Sigismundi Loffredi⌋ ⌊Neapolim⌋, alias vero, quas ⌊Granatae⌋ expediveram et ad Maiestatem Vestram Serenissimam transmisi, hucusque ut renovarentur vix obtinere potui. Hodie primum vidi illarum exemplar debentque pro die Veneris futuro a ⌊caesare⌋ subscribi.
Ingerebantur nescio quae iterum difficultates, sine his litteris commissiones pro ⌊Cola Maria de Summa⌋ vigorem non haberent, quandoquidem ad eas se referunt: utpote quod castellanus praeficiendus ad nihil aliud teneatur, quam ut iuret, sicut in sublatione sequestri expressum est, p. 154 quod si cognitum foret hunc ⌊statum⌋ Maiestati Vestrae non pertinere, ut ⌊castrum⌋ cederet illi, cui status esset adiudicatus, et quod castrum hoc non daret in manus hostium ⌊caesaris⌋. Sine his condicionibus expeditio hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ haec fieri non potuit et difficulter, ut renovarentur, effeci. Memini superiori anno Maiestatem Vestram Serenissimam de his non fuisse contentam et ego semper in hoc laboravi, ut ⌊castrum⌋ libere in potestatem Maiestatis Vestrae Serenissimae deveniret, quod clare ex meis supplicationibus patebat. Atqui aliud hactenus obtinere non potui, duraturaeque sunt hae condiciones, ut reor, tam diu, donec diffamatorium contra impetitores veniat aliquando in praescriptionem; fuissetque non inutile, quod sub his turbinibus, quibus adhuc dux ⌊Franciscus Sfortia⌋ est in ⌊caesaris⌋ indignatione, ⌊collaterali consilio⌋ in{s}timatum fuisset et publicatum. Timendum est siquidem, si pax fuerit, quod etiam dux ⌊Franciscus⌋ rursus in gratiam caesaris cum ⌊caesare⌋ redire posset, unde fortassis novae possent oriri difficultates, id tamen iudicio melius et acutius intellingentium permitto. Pro hac vice aliud haberi non potuit.
Dominus ⌊magnus cancellarius⌋ post mortem ⌊viceregis⌋ noluit urgere vehementius, ne videretur ratione antiquae simultatis id egisse, consuluitque mihi, ut cum ista nunc expeditione (ut illius verbis utar) contentarer. Ideo, quod fieri p non potuit, accepi, modo aliquando ⌊castrum⌋ hoc ex manibus ⌊Alarconis⌋ eripiatur. Cum hoc, qui nunc praeficitur, erunt fortassis faciliores tractatus, ut ex fratre illius uterino ⌊Loffredo⌋ intellexi, quandoquidem apud omnes passim ⌊Hispani⌋ male audiunt et ipse non est omnimode, quemadmodum multi alii in hac curia, contentus.
In his festis idem dominus ⌊Sigismundus Loffredus⌋, ut etiam alias solebat, fuit aliquoties apud me in prandio, unde inter multa alia seorsum mecum collocutus est et desiderium suum mihi exposuit, quomodo libenter hinc velit redire ⌊Neapolim⌋ et quod ⌊caesarem⌋ desuper aliquoties conveniret, quod illi abitionem permiserit, suo tamen tempore. Quapropter me rogabat plurimum, ut ad Maiestatem Vestram Serenissimam intercederem, cum iam sic domum aliquando rediret ibidemque propter negotia publica, quae ⌊sibi⌋ possent imponi, nollet agere, ut illi a Maiestate Vestra Serenissima daretur facultas, ut in aliqua urbe Maiestatis Vestrae Serenissimae, suis tamen impensis, posset commorari, saltem ut illi esset quaedam praerogativa p. 155 a Maiestate Vestra Serenissima, qua a subditis in aliqua haberetur aestimatione, utque sub gratia Maiestatis Vestrae Serenissimae aliquantulum emineret atque observaretur, dixitque id se id a multis ⌊regni⌋ baronibus obtinere posse, sed ne illis videretur addictus, malle seorsum se in dicione Maiestatis Vestrae Serenissimae vivere. Cumque in hoc commodis Maiestatis Vestrae Serenissimae nihil videtur decedere, dignetur mihi cumprimis mentem suam desuper significare, quo ⌊illum⌋ ad negotia Maiestatis Vestrae Serenissimae reddere possim propensiorem, nam cum vult, non parum hic potest.
Quod spectat negotium adohae, adhuc nihil efficere potui temptavique omnibus modis, ut ab hoc onere Maiestas Vestra Serenissima posset reddi immunis, sed
cf. TER. Ph. 186; Sen. Con. 10 pr. 11.6 ⌊hucusque lavi lateremcf. TER. Ph. 186; Sen. Con. 10 pr. 11.6 ⌋. ⌊Imperatrix ms. or(!)
⌈rixrix ms. or(!)
⌉⌋ se imposuerat apud ⌊maiestatem caesarem⌋ satis serio, at ms. d(!)
⌈tt ms. d(!)
⌉ nihil aliud impetravit, quam quod ⌊consiliarii Aragoniae⌋ viderent, si hoc militare servitium seu adoha de iure relaxari posset, nec ne. Id etiam prius per commissionem ⌊caesaris⌋ ad ⌊collaterale consilium⌋ obtinueram misique desuper Maiestati Vestrae Serenissimae litteras, sed adhuc, ut video, de iure nihil actum est. Dominus ⌊magnus cancellarius⌋ mihi nuper praesente ⌊Sigismundo Loffredo⌋ {mihi} nomine ⌊caesaris⌋ respondit, quod pro nunc ea in re de gratia nihil fieri potest essentque multi in ⌊Regno Neapolitano⌋, qui cum multa auri et sanguinis sui profusione per haec tempora maiestati caesareae servivissent et non forent ab hac solutione exempti, a qua nemo in regno esset immunis et quod, si haec praerogativa Maiestati Vestrae Serenissimae daretur, concurrerent multi alii, quibus hoc caesar non bene posset negare. Si vero Maiestas Vestra Serenissima gratiam hanc et exemptionem ab illustrissima olim domina ⌊matre⌋ sua haberet claram, ut privilegium seu litterae desuper ostenderentur, sine quibus talis gratia non potest concedi. Quod autem talis solutio non fuerit a ⌊matre⌋ Maiestatis Vestrae Serenissimae exacta, factum esse ex conniventia regum et exactorum ob certas fortassis causas, quibus ad praesens deficientibus, effectus etiam ipse deficeret.
Ex hoc responso Maiestas Vestra Serenissima liquido intelliget, in quo adhuc res haeret. ⌊⌋ itaque superiori die domino ⌊Scipioni de Summa⌋, si quid solidi iuris, aut aliquam evidentiam ea in re haberet, ad me cum primis transmitteret. De gratia parum spei reliquum est, cum et ⌊imperatrix⌋ ipsa, quae, ut certo compertum habeo, in negotium nihil fere auctoritatis apud ⌊caesarem⌋ habere solet, sua intercessione nihil efficere potuerit. Non tamen adhuc omittam, si quid mihi certi a domino ⌊Scipione⌋ ad id mittetur aut si quid in discessu meo, cum me Maiestas Vestra Serenissima revocare dignabitur, fieri poterit, quandoquidem eo tempore principes magis gratificari solent.
p. 156
Alia, quae hic aguntur, Maiestas Vestra Serenissima ex meis ad ⌊maiestatem regiam⌋ habitura est, hoc tamen non censui praetereundum,
quod hic plurima expendo, sine quibus tamen cum auctoritate Maiestatum Vestrarum Serenissimarum hic agere neque licet, neque possum. In his festis praeteritis cum strenis et pecuniis, quibus familiam vestivi et cum multis aliis, quae hic exponere cogor, absumpsi extraordinarie non parum supra centum ducatos, et ne sumptibus Maiestatis Vestrae Serenissimae essem onerosior hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉, accepi superioribus ... illegible⌈...... illegible⌉ diebus a ⌊Fuccaris⌋ ducentos ducatos in mutuum, quos pro mea necessitate et decoro Maiestatum Vestrarum Serenissimarum de meis libenter exposui. Quocirca Maiestati Vestrae Serenissimae humillime supplico, digne hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉tur pro me ad ⌊maiestatem regiam⌋ intercedere, ut de servitio equorum meorum, quod mihi debetur, iubeat ⌊Georgio Hegel⌋ istiusmodi 200 ducatos persolvi. Prius etiam in ⌊Granata⌋ 100 ducatos ad eum calculum a ⌊maiestate regia⌋ per ⌊Fuccaros⌋ accepi.
Serenissima domina ⌊imperatrix⌋ iterum a 4 mensibus est praegnans. Infans Hispaniarum dom ⌊Philippus⌋ adhuc recte valet, licet illi nescio quid astra minentur. Nos hinc in fine istius mensis versus ⌊Valenchiam⌋ sumus ituri hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ estque constans fama illinc ⌊caesarem⌋ in ⌊Italia<m>⌋ traiecturum hidden by binding⌈[rum]rum hidden by binding⌉. Utinam interea negotium Maiestatis Vestrae Serenissimae ⌊Neapoli⌋ ex sententia conficeretur et ego post quartum annum revocarer.
Quod una mecum gratiae Maiestati Vestrae Serenissimae suppliciter commendo.