Responsum, quod ⌊terrarum nostrarum Prussiae⌋ ⌊legatis⌋ in proxime transactis ⌊comitiis Petrcoviensibus⌋ dedimus, non sumus arbitrati hinc scriptum mittendum esse, ut in ⌊conventu Marienburgensi⌋ proximo exhiberi possit, partim quod ⌊consiliarii terrarum istarum⌋ satis alioqui compertum habeant, qua benignitate, cura et diligentia iura et libertates eorum tueri in animum induximus, partim quod legatis suis, quibus munus legationis indubie commiserunt, procul dubio etiam referentibus credituri sint, sed et hactenus iuribus eorum id quod nos sciremus, nullum praeiudicium illatum. Quare cupimus aequi bonique consulat Paternitas Vestra, quod petitioni eius non sit a nobis subscriptum certoque persuadeat ⌊statibus terrarum n(ostrarum) Prussiae⌋ nos iuribus eorum auctoritate et opera nostra non defutu superinscribed⌈uu superinscribed⌉ros esse, quoad iustitia et aequitas permiserit.