Recte factum est a Reverendissima Dominatione Vestra, quod providit, ne desset, qui denarium Sancti Petri istinc colligeret. Erit certe gratum id officium sacrae ⌊regiae maiestati⌋. Ceterum facultas colligendi per me illi mitti non potest, cum ita Deo iubente iam in caelestem domum ⌊ille⌋ migraverit, penes quem solum fuit facultas facultatem hanc alicui tradendi. Quare mihi hoc esse faciendum videretur, ut dominus ⌊Czema⌋ suam, quam illi remitto, facultatem ad se acciperet atque illius vigore eum, de quo scribit Reverendissima Dominatio Vestra, dominum ⌊Joannem Choldicz⌋, substitueret. Id, quod ut faciat, pro suo erga ⌊regiam maiestatem⌋ studio Vestra Reverendissima Dominatio efficere modis omnibus conetur. Et licet in domino ⌊Bogusch⌋ male convenio, expostulassem tamen nomine Reverendissime Dominationis Vestrae, sed is hoc tempore abest ⌊Cracovia⌋, in aulam regiam profectus est, factum illius mihi non probatur nec ea ex parte, quod tantum pro decima deduci sibi cupit nec quod differat solutionem in hoc usque tempus, consuevit enim esse studiosissimus rei suae.
Quod mandare mihi dignatur Reverendissima Dominatio Vestra, ut una cum domino ⌊Kyowsky⌋ actionem intentarem domino Tanczynsky de decima per illum occupata et retenta, equidem is sum, qui pro mea perpetua consuetudine, qua possum maxima, fide rebus in omnibus Reverendissimae Dominationi Vestrae servire cupio, sed hac in parte non intelligo, quid mea opera domino ⌊Kyowsky⌋ utilis aut necessaria esse possit. ⌊Quem⌋ ego scio in eius modi negotiis tali esse dexteritate praeditum, ut nullius auxilio indigeat, faciam tamen nihilominus, ut si quid ... illegible⌈...... illegible⌉n in me consilii fuerit, id ei ex animo commune faciam, sed certe non indiget consultoris neque adiutoris, facile per se poterit negotium transigere. Ex eo enim tempore, quo in hac paroch<i>ali procuratorem Reverendissimae Dominationis Vestrae agerem, torvo voltu me contuentur. Ego autem ea, qua sum, aetate, quieti occius quam litibus vacare vellem et id quod residuum vitae est in tranquillitate animi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ transigere cuperem et sine turbis. Nam dominus is, cui actio intentari debet, suo capiti plus studet quam aequitati. Fas et aequum apud hos homines non est, si enim civiliter illis intentatur actio, criminalem illi eam dicent, nollem itaque cum talibus, qui nulli rationi cedunt, habere actionem. Boni itaque consulat, oro, Reverendissma Dominatio Vestra.
AWWO, AB, D. 4, f. 73v
Litterae a ⌊regia maiestate⌋ ad ⌊summum pontificem⌋ et ad ⌊cardinalem protecto hidden by binding⌈[rotecto]rotecto hidden by binding⌉rem ⌋in negotio ecclesiae Reverendissimae Dominationis Vestrae scriptae et ineunte Octobri ante discessum regium hinc in ⌊urbem⌋ missae sunt at hidden by binding⌈[at]at hidden by binding⌉que negotium reverendissimus ⌊dominus⌋ olim meus, cuius animae Dominus sit propitius, domino Andreae Przeczslawsky servitori suo pe[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ eas misit. Seorsum etiam causam hanc domino doctori ⌊Rzeczica hidden by binding⌈[zica]zica hidden by binding⌉⌋ commendavit. Quid tandem factum sit ea in re, hactenus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ certi habeo. Ut primum aliquid explorati habuero, faciam Dominationem Vestram certiorem.
Cuius me solitae gratiae commendo. Valeat feli hidden by binding⌈[t feli]t feli hidden by binding⌉cissime in multos dies et annos.