Letter #4731
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-09-20
received [1537]-09-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Pater et Domine, domine mihi semper colendissime.
Obsequiorum meorum promptam commendationem.
Hodie per Iobum ad Reverendissimam Dominationem Vestram scribens omnibus curis meis colophonem addidi. Quid enim aut laetius, aut optatius mihi evenire potuit hac exaltatione Reverendissimae Dominationis Vestrae in eum locum, in quo mei amantissimos praelatos semper habui! Ideoque non magis Reverendissimae Dominationi Vestrae gratulor, quam mihi ipsi, cuius felicitati non parum accessisse videtur hac vestra nova dignitate, quam on the margin in place of crossed-out quae⌈quae superinscribed⌈quaequae superinscribed⌉ quam quam on the margin in place of crossed-out quae⌉ plus honoris accepisse constat ex Reverendissima Dominatione Vestra quam illi contulisse accessisse. Precorque Deum, ut quod sua providentia evenire feliciter concessit, faventi etiam numine aspiret provehat et secundet.
Quod ad ipsam postulationem attinet, mea cura effectum est, ut in nullo sit, existimo, erratum, nihilque, quod res poscebat, omissum. Extremum actum excepit ac illustravit dominus orator regius, qui et referet Reverendissimae Dominationi Vestrae legationis suae rationem et exitum, meamque in curanda dignitate vestra sedulitatem. Gaudeo huius mihi accessisse amicitiam, hominis videlicet digni, qui a bonis omnibus ametur. Is, quam recte a me habitus aut cultus sit, non iudico, nisi quod scio dignitate eius omnia fuisse inferiora. Si quid tamen dici potest pro honore Reverendissimae Dominationis Vestrae actum fuisse gaudeo. In me confirmando admodum fuit studiosus. Qua in re, ut Reverendissima Dominatio Vestra tantum susciperet solicitudinis, nihil attinebat. Nam ego me divinae voluntati olim commendavi, quamvis subolfacio esse adhuc ad latus regis, qui Plotovianas partes sequantur. In quibus submovendis, si quid adhuc curandum sit, in Vestrae Reverendissimae Dominationis opera et auctoritate, ut recumbam, necesse est, nam ego apud purpuratos istos sorex sum. Sed quantum video, nec illis meis aemulis multum restat spei, quod ex cubiculario hoc scitari Reverendissima Dominatio poterit. Summa mei negotii in hoc iam consistit, ut maiestas regia iam me summo pontifici tamquam ad certo vacaturam
In ipsis litteris addita quoque erat intercessio pro retentione beneficiorum nostrorum aut illos resignandi facultate, quae, ne omittantur, plurimum refert. Petenda sunt alia quoque a
Sunt, qui consulant, ut
Scriberem plura, si vacaret curandis hospitibus intento. Reverendissima Dominatio Vestra, quae feliciter valeat, me gratia sua et amore amplecti dignetur.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictus