Letter #4754
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-04-15
received [1538]-04-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime plurimumque observande. Obsequendi sedulum officium et felicitatem.
Visis litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae autographis, quas ad me marscalcus pertulit, oppido quam exhilaratus sum, ut qui a portis mortis mihi videar redivivum recepisse parentem meum. Benedictus Dominus, qui etiam ad inferos perductos reducit nec deserit sperantes in se. Ego, quae reliqua sunt de confirmatis viribus, indies expecto, ut etiam de futuris comitiis praesentia vestra non carituris mihi liceat certo esse.
Ad illa ipse quoque me (quando ita consulit ac iubet Reverendissima Dominatio Vestra) accingo, hoc est peculiolum meum profundo, cum nec assem adhuc mihi prompserit destinatus episcopatus, cuius iam cogor onera non parva aut etiam praecipua obire. Quare rem mihi faciet Reverendissima Dominatio Vestra gratam et necessariam, si quod paulo mox factura est, iam faciat, hoc est si pecuniam nomine census pro me servatam ad me mittere dignabitur. Ut enim ia compertum iam est expeditioni extremam manum appositam olim fuisse, ita de litteris brevi affuturis, saltem regiis, fallere nos eventus non potest. Equidem ita institui hanc meam profectionem, ut e
Hunc presbyterum mitto allatum chrisma, olei oblitus ultro. Nova fortasse scribit dominus praepositus, apud me nulla sunt scriptu digna.
Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus nobis servet recte sanam et incolumem.
Apud
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus
Postscript:
De hospitio