Mitto tandem hunc ⌊fratrem⌋ meum, ut per novissimas sum pollicitus, cum rerum omnium hic gestarum historia, quam satis, ut opinor, diffuse regiae maiestati descripsi, petens tandem rudem, qua post sextum annum mihi liceret redire. Neque est, cur hic ulterius immorer
cf. Cic. Brut. 287 imitari neque possim, si velim, nec velim fortasse, si possim ⌊neque etiam, si vellem, possem; etsi possem, multo minus vellemcf. Cic. Brut. 287 imitari neque possim, si velim, nec velim fortasse, si possim ⌋; adeo bene in hoc tam duro hic servitio tractatus sum, de quo cum iam toties scriptis meis Dominationem Vestram Reverendissimam molestaverim, ad praesens supersedendum censui. Quandoquidem ex meis ad maiestatem regiam abunde angustias meas intelleget.
Auxit etiam meas passiones, quod, cum iam hic simus in ⌊Italia⌋ cum ⌊caesare⌋ per decursum 8 mensium, de quibus hic ⌊Bonnoniae⌋ apud ⌊pontificem⌋ quinque fere menses absumpsimus, et ego interea toties scripserim nullo hucusque habito responso, non dico de Dominatione Vestra Reverendissima, quae mihi dominus est et patronus colendissimus, sed ne a sociis quidem et amicis, ad quos ex ista Italia, adeo nostris propinqua, plures dedi litteras, visus sum mihi desertus esse ab omnibus: unde istum meum ⌊fratrem⌋ misi, ut experiatur, quid de me amici sentiant. Cum dominis meis expostulare non licet, a quibus non solum neglectus, verum etiam provisione mea prorsus destitutus hic ago. Utinam, antequam ⌊Cracoviam⌋ novissime exivissem (quod in his sex annis mihi precatus sum saepius), egissem animam; multis caruissem miseriis et calamitatibus, quibus actus per impatientiam meam non sum factus Deo carior, a quo in dies misericordiam et in his difficultatibus patientiae meae confirmationem peto.
⌊⌋ mihi tandem dominus ⌊Levicius⌋ ex ⌊Neapoli⌋ 1530-02-18⌊18 Februarii praeteriti1530-02-18⌋ et misit mihi 150 ducatos per litteras cambii, quos a me habuerat in mutuum; ceterum cum esset in ⌊Bario⌋, nihil pro me a ⌊thesaurario⌋ ibidem ⌊reginalis maiestatis⌋ pro mea provisione obtinere potuit, qui nescio quem mihi calculum posuit superinscribed⌈posuitposuit superinscribed⌉: quolibet mense 100 ducatos, asserens nihil mihi deberi amplius, quasi ego centum ducatis per singulos menses omnia oratoris munia, tot itinera, navigationes, expeditiones litterarum, praemia advocatorum, solutiones postarum et alia pleraque, quae pro reginali maiestate exposui, ut pro vectura in ⌊Hispaniam⌋ trium quadragenarium sabellinorum et missiones nuntiorum, quando ⌊Fabianum⌋ et nunc ⌊fratrem⌋ meum bis misi, et plurima alia, quae
extraordinarie in dies exponere coactus fui, transigere potuissem. Cum autem sic fortassis ⌊reginali maiestati⌋ placuit, ut me pro tam diuturnis et fidelibus servitiis meis perdat, in quibus tempus, aetatem, salutem et praeterea quicquid domi et mecum pecuniarum habui, amisi, cogor ferre eo quo possum animo, ponens mihi ob oculos id, quod cum BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1290, f. 93v episcopatu Poznaniensi Dominationi Vestrae Reverendissimae evenit. Utcumque tamen res habet, si quis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉ adhuc precibus locus est, ut hanc crudelem mentem exuat, Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico, dignetur ad ⌊reginalem maiestatem⌋ intercedere, si frus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉tra non videbitur, et praesertim ad ⌊maiestatem regiam⌋, quo solutis paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ hic debitis, quae in hoc servitio
contraxi, honeste hinc abire et ad Dominationem Vestram Reverendissimam redire possim.
Scripseram etiam Dominationi Vestrae Reverendissimae de negotio Gneznensi etc., de quo cum hucusque responsum non habeam, neque sciatur, quid in eo maiestas regia fieri velit, frigidi hucusque habiti sunt tractatus. Reverendissimus dominus cardinalis Gattinarius, maiestatis caesareae supremus cancellarius, ne paper damaged⌈[ne]ne paper damaged⌉gotium hoc direxit per dominum Cornelium, quem ego hic habui ad paper damaged⌈[d]d paper damaged⌉ ma paper damaged⌈[ma]ma paper damaged⌉num mihique ea in remorigerum, ne quid gravius attentaret, quousque paper damaged⌈[uousque]uousque paper damaged⌉ Dominationis Vestrae Reverendissimae haberemus in his voluntatem. Egit etiam mecum
impri paper damaged⌈[pri]pri paper damaged⌉mis per eundem Cornelium, deinde per se dominus cancellarius, ut paper damaged⌈[ut]ut paper damaged⌉ maiestati regiae et reginali scriberem, si pro suis meritis, quae in rebus Ba paper damaged⌈[Ba]Ba paper damaged⌉rensibus strenue exhibuit, obtinere posset ea, quae per fratrem paper damaged⌈[trem]trem paper damaged⌉ meum paper damaged⌈[meum]meum paper damaged⌉ Dominationi Vestrae Reverendissimae exponere commisi, ut ab eo latius intelleget. Ille etiam paper damaged⌈[etiam]etiam paper damaged⌉ alia, quae litteris credere mihi non visum fuit integrum, referet. Unde paper damaged⌈[de]de paper damaged⌉ Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico, dignetur eum edocere, quomodo se gerere debeat in his apud regiam et reginalem maiestatem, vel quia iuvenis est et non habet linguam, qua commode ista maiestatibus eorum recensere queat, dignetur instructionem meam, quam ei dedi, perlegere et ex his ea, quae videbuntur accommodatiora, regiae et reginali maiestatibus adscribed⌈busbus adscribed⌉ referre, qua in re Dominatio Vestra Reverendissima quaeso solitam suam mihi gratiam impertiat et me tandem ex hoc ergastulo liberatum sibi restituat. Quod si non esset mihi cum
⌊duabus sororibus⌋ viduis superinscribed⌈viduisviduis superinscribed⌉ ⌊mater⌋ vidua et iam provectioris aetatis, quam adhuc ante mortem libenter viderem, temonem in aliam partem inflecterem neque ea in re Dominationi Vestrae Reverendissimae essem molestior. Quapropter summis precibus quibus possum Dominationem Vestram Reverendissimam oro et obsecro, atque ne quid ad eam vehementiam desit, obtestor, mei misereatur meque ex his angustiis eruat. Praestolabor in curia ⌊caesaris⌋ in ea qua semper aestimatione, etiam si omnia sint impendenda, adventum ⌊fratris⌋ mei suntque mihi adhuc in vestibus et aliis rebus, quae vendi possunt, quibus me utcumque sustentabo, quousque frater advenerit. Nihil me
peius habuit, quam quod superiore die vendere coactus fui parvum
quendam smaragdum, quem mihi dederat ⌊dux Ferrariae⌋, pro 80 ducatis; ⌊Venetiis⌋ ante annos 5 centum ducatos valuisset, si vendere voluissem; hunc ego hucusque pro Dominatione Vestra Reverendissima conservaveram, sed transiit; si tamen mihi essent pecuniae, esset mihi modus, quo illum recuperare possem, est enim apud dominum ⌊Antonium Welser⌋ etc.
BNW, BOZ, 2053, TG 11, No. 1290, vf. 94r
Ea, quae regiae et reginali maiestati scripsi, si forsan fuerint
acriora, quam convenit, utpote iusto dolore extorta, Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia moderetur et sic temperet, ne mihi, qui alias satis afflictus sum, maiorem afflictionem pariant; servavi
tamen quantum potui modum, ne alneum calamitatum mearum fluctus transirent, quamvis, ut Cicero pro Caelio,
cf. Cic. Sul. 31 difficile est enim tacere, cum doleas ⌊durum sit tacere, cum doleascf. Cic. Sul. 31 difficile est enim tacere, cum doleas ⌋. Nulla me res magis in animo conficit, quam quod nesciam, cum tanto tempore nihil litterarum acceperim, qua in re bene vel male servitio hoc meo principibus nostris usus fuisse visus sim; licet nihil tale
cf. Verg. A. 1. 604 usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti ⌊conscia mens recticf. Verg. A. 1. 604 usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti ⌋ vereatur, tamen tempora nostra adeo sunt periculosa, culpa hominum malorum, qui neque Deum neque
homines timent, ut etiam si iustissime vivas et recte te geras in
omnibus, ne in calumniam incidas, metuendum sit. Quocirca Dominationem Vestram Reverendissimam maximopere rogo, si quippiam istiusmodi, quod non spero, apud nostros mihi impingitur, in notitiam meam deducere non
gravetur. Nemo enim est, coram quo iustius erubescere debeam, si quid tale (quod Deus per misericordiam suam prohibeat) admiserim, quam coram Dominatione Vestra Reverendissima, quae ut me eveheret et fortunis meis prodesset, in oratorem me toties transformavit et quasi fidem suam ea in re ⌊principibus nostris⌋ pro me dedit; illam ego Christo domino nostro duce quemadmodum conservavi semper sine labe, sic eam incorruptam brevi, ut spero, mecum feram, et
cf. Vulg. Mt 25. 20 ⌊talentum superlucratuscf. Vulg. Mt 25. 20 ⌋, cum foenore Dominationi Vestrae Reverendissimae reddam. Alia, quae me concernunt et quae his acta sunt in hoc ⌊pontificis⌋ et ⌊caesaris⌋ conventu, a fratre meo Dominatio Vestra Reverendissima accipiet, quem una mecum humillime commendo et rogo, quantum potest fieri citius ⌊hunc⌋ rursus ad me remittat, meque ex hac anxia angustia assertum sibi et meis restituat, habitura me Dominatio Vestra Reverendissima perpetuum servum et mancipium.