Quae heri a reverendissimo ⌊domino archiepiscopo⌋ reversus nuntius meus retulit, Reverendissimae Dominationis Vestrae praesentibus mitto unacum ⌊⌋ ad Ipsam datis. Videbit Reverendissima Dominatio Vestra, qua ratione reverendissimus ⌊dominus archipraesul⌋ eludat, quae de excommunicatione et tribus milibus edixerat, quasi liceat iudici etiam comminari ea, quae iniqua et supra potestatem ipsius sunt, et tamen extensionem poenarum etiam comminatur, ni paream. Si Reverendissima Dominatio Vestra relegerit decretum superioris synodi olim a me communicatum, quo contra episcopum Culmensem procedendum statuebatur, videbit illius terminos plurimum esse egressum monitorum, quod tamen et illo decreto niti vult videri. Ad
s(erenissimam) or sacram⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or sacram⌉
⌊regiam maiestatem⌋ etiam scripsi per ⌊Hartowski⌋, ut in exemplo indito Reverendissima Dominatio Vestra leget, etiam ad reverendissimum ⌊dominum Cracoviensem⌋ latissime cum litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae. Sed vereor me non effugiturum necessitatem mittendi ad synodum cum excusationibus fortasse et provocatione. Quidam amicus secreto mihi credidit hoc consilio rem istam agi in ⌊Polonia⌋, ut cum praelati ecclesiastici coacti fuerint ad oboedientiam, facile etiam sit futurum reliquos ⌊Prutenos⌋ seculares redigere in officium, ut regni consiliis et obsequiis pariter communicent. Non dispar est confidentia de hic superinscribed⌈hichic superinscribed⌉ exterminanda universa haeresi efficacibus sententiis huius synodi, quasi hoc solum intendatur et non prius etiam per totam ⌊Poloniam⌋ hoc sit conandum. Reliqua taceo. Reverendissimae Dominationis Vestrae fraterno amori et praesidio unice me commendo. Quam ut ⌊Christus⌋ diutissima prosperitate servet, precor. Novarum rerum prorsus nihil apud me est.