Quae in ⌊conventu⌋ nuper Graudentino acta sunt et ea, quae venerabilis dominus ⌊praepositus⌋, nuntius tum regius[1], omnibus ⌊harum terrarum ordinibus⌋ ex mente serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ proposuit, ob id Fraternitatibus Vestris referri commisimus, ut quid de publica exactione, quae iterum postulatur, in futuris comitiis Fraternitatum Vestrarum illarumque subditorum nomine sit transigendum, edoceamur. Consulturae super iis igitur Fraternitates Vestrae, ut nobis temporius sententiam suam declarent, operae pretium esse putamus.
Ad conspiciendam illam intolerabilem molendinariam structuram ineptum nobis tempus est, quod Fraternitates Vestrae ⌊⌋, quandoquidem in eo quaedam pars finium nostrorum, quos granicies vocamus, inter nos et illustrissimum dominum ⌊ducem⌋ vicinum nostrum ex pacto erit recognoscenda. Satius itaque existimamus, ut hoc negotium usque ad primum diem proximi Decembris proferamus, modo sic Fraternitatibus Vestris ex re esse videatur.
Ceterum, quod Fraternitates Vestrae ⌊⌋, ne coeptum studium tum ratione molae illius, tum etiam tuitionis iurium communis nostrae ⌊ecclesiae⌋, destituamus, non gravate suscipimus neque tam nobis amplae debentur gratiae, quas Fraternitates Vestrae agunt, cum libenter faciamus ea, quae et officium et nostra in Fraternitates Vestras benevolentia postulat.
Quas feliciter valere optamus.