Etsi, Reverendissimae Dominationi Vestrae quod scribam, hoc tempore nihil habeam, censui tamen ex debito officio reverendissimi et illustrissimi principis ⌊episcopi Brixinensis⌋ in has regiones reditum Reverendissimae Dominationi Vestrae significandum. ⌊Is⌋ superiore anno, cum ⌊sponsa⌋ illustrissimi ⌊comitis palatini⌋ hinc discesserat, inde ⌊caesarem⌋ adiens, ipsum in mensem usque Iulium in castris secutus est. Interim peragravit fere ⌊Italiam⌋ totam, ⌊Neapoli⌋, ⌊Romae⌋ et ⌊Venetiis⌋ fuit. Nunc a ⌊caesare⌋ ⌊huc⌋ remissus in summis est gaudiis.
Lutheranismus in ⌊Imperio⌋ et ⌊Superiore Germania⌋ paulo est remissior, nam ex impiis multa pars facti sunt athei, nec Deum, nec caesarem curantes. De sacramentis disputare aut dubitare puerile est, multo altiora quaerunt et hi sunt, qui mane calices orig. calicos⌈calicescalices orig. calicos⌉ consuunt et post meridiem ebrii de omnibus rebus consultant. Quos nisi Deus respexerit, se ipsos comedent et misere peribunt, stultus populus grexque sine capite a diabolo et eius apostolis seductus.
AAWO, AB, D. 68, f. 101v
⌊Anabaptistae⌋ ⌊Hollandi⌋ iam vere sedati sunt.
In rebus Danicis quid actum sit, scit Reverendissima Dominatio Vestra.
⌊Caesarem⌋ certum est redire in ⌊Hyspanias⌋. ⌊Marchio de Gasto⌋ supremus est illius in ⌊Italia⌋ capitaneus, sub se habens pedites XX-M et equites M. ⌊Anthonius de Leva⌋, ⌊Marx Sutich ab Ems hidden by binding⌈[s hidden by binding, possibly bs⌈ss hidden by binding, possibly bs⌉]s hidden by binding⌉⌋, ⌊Caspar a Frondsperg⌋ fatis concesserunt. ⌊Dominus⌋ ⌊Thamise⌋ fuit proximus morti.
⌊Galli⌋ rident ⌊caesarem⌋ et sub illius imagine ponunt “non plus ultra ⌊Rhodanum⌋”. De pace inter ⌊caesarem⌋ et ⌊Gallum⌋ deque futuro hidden by binding⌈[ro]ro hidden by binding⌉ ⌊generali concilio⌋ nihil audimus.
Serenissima ⌊regina⌋ nostra recte valet et omnia fere hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ eo statu et loco apud nos sunt, quo praesente ⌊caesare⌋ fuere. Siquid porro melius aut certius intellexero, diligenter significabo Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam oro, ut me habeat commendatum mihique ignoscat, si in his perscribendis nimis forte fuissem officiosus.
AAWO, AB, D. 68, f. 102r
Reverendissimus ⌊dominus⌋ meus de Reverendissima Dominatione Vestra saepissime mentionem facit illique ex animo bene factum cupit.
Interim felicissime et diu valeat Reverendissima Dominatio Vestra meque domino ⌊Ioanni a Werden⌋ commendatiorem reddat.