Letter #7520
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) Chapterbefore 1548-03-25
Letter lost, mentioned in IDL 3355: "Litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae ad venerabiles dominos canonicos per me missas summa cum diligentia reddidi, quibus lectis mihi per venerabilem dominum Achacium decanum ecclesiae Varmiensis nomine totius capituli responsum est: „Ex litteris a reverendissimo domino allatis venerabile capitulum eius reverendissimam paternitatem tuum biennale in schola Wittenbergensi studium approbasse et suscepisse facile perspexit eamque reverendissimam paternitatem a venerabili capitulo, ne tibi (completo tertio anno) participationem negaremus, iisdem in litteris postulasse. Nos itaque, volentes scriptis et voluntati eius reverendissimae paternitatis satisfacere, illud quoque (etiamsi iura et statuta nostra id non admittunt) approbamus, nobis enim cum eius reverendissima paternitate hac de re contendere non licet, verum eam omnem causam, quomodo sese habeat, in librum nostrum capitularem inscribi curabimus” |