Letter #7572
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) Chapter1546-04-17 — 1546-04-20
Letter lost, mentioned in IDL 2957: Si cui parum spectata hactenus fuisset Reverendissimae Paternitatis Tuae insignis ac plusquam humana erga me animi propensio, dulcissimis Reverendissimae Paternitatis Tuae litteris cum ad me, tum vero ad venerabile capitulum, meo tamen nomine scriptis, effectum est, ut omnibus hominibus meridiana luce clarior redderetur; IDL 2955: Pro voto et sententia Reverendissimae Paternitatis Vestrae, summa omnium voluntate, adscriptus est albo consortii nostri hodie nobilis adolescens dominus Eustatchius a Knobelsdorf, quod fidem et industriam eius singularem hactenus probe conspexerimus. Qui quidem multo nobis factus est commendatior, quod dignitatem et salutem eius omnibus, imprimisque Reverendissimae Paternitati Vestrae, curae esse cognovimus. |