Letter #7595
Ioannes DANTISCUS to Seweryn BONERshortly before 1546-09-19
Letter lost, mentioned in IDL 2993: Quod Reverendissima Dominatio Vestra numquam huc suorum quempiam allegare solet, quin per eundem humanitate suarum litterarum me veterem suum amicum nunc servitorem faventem certe et obsequentem intervisat. Non equidem ulli meo de Reverendissima Dominatione Vestra promerito, sed prolixae eius in me constantique gratiae id tribuo, de qua et ingentes illi ago gratias, sicuti debeo, et inserviam eam, donec vivam semper, quod ut diutius faciam, Deum Dominum, ut vitam nobis proroget, precor, mihi quidem ad demerendum Reverendissimae Dominationi Vestrae, ei vero ad tuendum me et complectendum illustri ista benevolentia. Quam ne hac quidem parte illustriorem facere neglexit, quod et valetudinem adversam meam amantissimis verbis mihi condoluit, et ad fortiter eam ferendam prudentissimo suo consilio me animavit, cui, ut debeo obseq(a)r, etc. |