Letter #7736
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellonbefore 1545-02-06
Letter lost, mentioned in IDL 7736: Nihil est, quod nobis agat Paternitas Vestra gratias de Wartenbergensibus. Fecimus libenter ita multis in nos Paternitatis Vestrae meritis exigentibus. Quae vero scripserat ad nos antea de Pucensi negotio, grata nobis acciderunt, neque nos ea res quicquam offendit, quod ita suae erga nos fidei satisfacere contendit, ut factum tamen aliquid nolit contra eam fidem, quam Deo dedit, neque suae professionis ac personae, quam gerit, obliviscatur, quin haec illius religio magis etiam delectat animum nostrum, et quae semper spectatissima nobis fuit fides Reverendae Dominationis Vestrae, eam spectatiorem etiam nobis reddit et probatiorem |