Diebus Decembris breve prorogationis de non consecrando ac litteras, quibus scopum expeditionis Vestrae Paternitatis Reverendissimae ⌊ecclesiae Culmensis⌋ perscripsi, per ⌊Quirinum⌋ factorem ⌊Fukerorum⌋ misi, quae Vestrae Paternitati Reverendissimae reddita puto.
Ad praesens Vestra Dominatio Reverendissima animum faventem scriptis meis adhibeat, quaeso, quandoquidem ea scribo, quae serenissimo ⌊regi⌋ nostro et negotiis in ⌊curia Romana⌋ subditorum ac Vestrae Paternitati Reverendissimae frugem sunt allatura.
Mortuo ⌊cardinali⌋ sene in ⌊curia Romana⌋ rebus patriis protectore optimo, quandoquidem ipsius auctoritate in ⌊maiestatis regiae⌋ negotiis et subditorum multa hic sunt bene confecta, ad praesens profecto in tanto cardinalium coetu, virorum maximorum, neminem ⌊patriae nostrae⌋ afflictae inclinatum ac ad maiestatis regiae negotia propensum, ut cardinalis mortuus fuit, video.
Et ⌊maiestas regia⌋, forsan ne sumptibus in milites ad tuitionem ⌊Regni⌋ necessariis gravaretur, oratorem hic non tenet, quo suae maiestatis negotia, prout de die in diem experior, difficultantur, quod etiam Vestra Dominatio Reverendissima in ⌊ecclesiae Culmensis⌋ expeditione agnovit.
Verum tamen, quod tacere non licet, privilegium sex mensium ordinariis ⌊Regni⌋ dumtaxat per defunctum ⌊protectorem⌋ multis regiis instantiis apud ⌊papam⌋ obtentum, impensa ⌊reverendissimi Cracoviensis⌋ expeditum, favente Deo, ad univ(er)sos(?) collatores et collatrices post ordinarios inferiores auxilio reverendissimi domini ⌊Ieronimi de Genuciis⌋, episcopi Vigorniensis, auditoris camerae, viri celebratissimi, apud ⌊papam⌋ extendi et in latissima forma declarari, obtinui, quod nulli Regno accessit.
AAWO, AB, D. 67, f. 125v
Cuius privilegii extensionem ⌊cardinalis⌋ mortuus, quamvis in ⌊patriam nostram hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉⌋ in aliis propitius, omnino negavit, quinimo dominum ⌊Ioannem Wilamowsky hidden by binding⌈[ky]ky hidden by binding⌉⌋ ad ⌊Sedem Apostolicam⌋ anno exorto nuntium in impetratione extensionis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ dicti privilegii impedivit.
Ultra privilegii extensionem studio ⌊huius praestabilis viri⌋ XII personas hidden by binding⌈[sonas]sonas hidden by binding⌉(?) ad ecclesias ⌊Regni⌋, sex ad dignitates et canonicatus in mensibus apostolicis per maiestatem regiam nominandas, etiam prorogationem Vestrae Paternitatis Reverendissimae de non conse hidden by binding⌈[conse]conse hidden by binding⌉crando auctoritate eiusdem viri obtinui. Taceo alios multos, quibus eadem hidden by binding⌈[dem]dem hidden by binding⌉ auctoritate optime servivi, est enim ⌊hic optimus praelatus⌋ in gentem nostram hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉ naturali favore inclinatus.
Huic celebri ⌊viro⌋ litteras regias X huius mensis reddidi, quibus ⌊maiestas hidden by binding⌈[aiestas]aiestas hidden by binding⌉ sua⌋ ob privilegii extensionem magnas suae paternitati agit gratias, prout hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ Vestra Paternitas Reverendissima ex copia litterarum cernit.
Profecto, Reverendissime Domine, nisi regia et praelatorum ⌊Regni⌋ negotia ac ⌊maiestatis regiae hidden by binding⌈[regiae]regiae hidden by binding⌉⌋ in ⌊virum⌋ benemeritum favor coeptus et viri in nostros humanitas me hidden by binding⌈[me]me hidden by binding⌉ urgerent, numquam scribere auderem, quae scripta Vestra Paternitas Reverendissima fronte benigna hidden by binding⌈[gna]gna hidden by binding⌉ auscultare dignetur.
⌊Is⌋ reverendissimus auditor toti Christiano orbi notus, ⌊pontifici⌋ adeo gratissimus hidden by binding⌈[ssimus]ssimus hidden by binding⌉, ut in expeditionibus sub anulo Piscatoris fieri hic solitis in locum hidden by binding⌈[cum]cum hidden by binding⌉ ⌊cardinalis Sanctorum 4⌋ defuncti revisor sufficeretur, serenissimo ⌊regi Angliae hidden by binding⌈[liae]liae hidden by binding⌉⌋ carissimus, quem episcopatu Vigorniensi providit et suum oratorem apud ⌊Sedem hidden by binding⌈[edem]edem hidden by binding⌉ Apostolicam⌋ praefecit.
AAWO, AB, D. 67, f. 126r
⌊Papa⌋ ⌊eum⌋ praelatum ⌊Sedi Apostolicae⌋ perutilem, cuius officiis carere non potest, ex sua singulari gratia ac etiam serenissimo ⌊rege Anglorum⌋ instante dudum cardinalem creavisset, verum negotia, quae pro domino fidissime hic agit, illum ⌊caesareae maiestati⌋ ingratum fecerunt, quod etiam Vestrae Paternitati Reverendissimae oratorem apud principes strenue agenti acciderat et accidit frequenter. Sola ⌊maiestatis caesareae⌋ commotio ⌊huic optimo viro⌋ cardinalatus honorem in tempora differt.
Ad rem venio. Diebus Penthecostes proximis aliquibus principibus instantibus cardinales certi creabuntur. Quod si ante tres seu duos menses persensissem, medio ⌊reverendissimi Cracoviensis⌋ litteras regias ad ⌊imperatorem⌋ et ad Vestram Paternitatem Reverendissimam pro tanto ⌊viro⌋, ⌊patriae nostrae⌋ utilissimo, ordinari procurassem, quod sua maiestas suorum et subditorum etiam negotiorum gratia fecisset libenter.
Verum ⌊Cracoviam⌋ longum est iter, dies ad Penthecostes pauci, quae litteris regiis ad ⌊caesarem⌋ ac ad Vestram Paternitatem Reverendissimam scribendis obstant, quarum auctoritate Vestra Paternitas Reverendissima regio nomine caesaream maiestatem flexisset ac obsecrasset, quatenus sua maiestas caesarea litteras ad oratores seu ad ⌊papam⌋ dare dignaretur, quibus ⌊vir dignissimus⌋ pro obtinendo cardinalatu dies Penthecostes per caesarem promovere(?)tur.
Verum quoniam temporis brevitas ad litteras ⌊regis nostri⌋ non suffragatur obtinendas, Vestra Paternitas Reverendissima amore ⌊patriae⌋ ac regiorum et etiam suorum negotiorum hic aliquando tractandorum causa hanc provinciam
AAWO, AB, D. 67, f. 126v
⌊maiestati regiae⌋ ac ⌊reverendissimo Cracoviensi⌋ futuram gratissimam suscipere dignetur, pro qu hidden by binding⌈[qu]qu hidden by binding⌉a, favente Deo Optimo, accumulabitur Vestra Paternitas Reverendissima fructu.
Tametsi a ⌊maiestate regia⌋ Vestra Paternitas Reverendissima super hoc negotio nullum habet mandatum, verum hidden by binding⌈[rum]rum hidden by binding⌉ quia angustia temporis id haberi non patitur negotiumque ⌊patriae nostrae⌋ perutile ac honorificum erit, quod Vestra Paternitas Reverendissima studiosissime amplecti toto hidden by binding⌈[toto]toto hidden by binding⌉ conatu dignetur ac omni haesitatione remota nomine serenissimi regis hidden by binding⌈[egis]egis hidden by binding⌉ nostri apud ⌊caesaream maiestatem⌋ citissime ac diligentissime strenue instet, ut maiestas sua imperialis serenissimi regis nostri intuitu, de omni principe optime meriti, ad suos oratores seu ad ⌊papam⌋ pro ⌊huius viri⌋ ad cardinalatus hanorem promotione litteras daret, quod facile apud maiestatem caesaream Vestra Paternitas Reverendissima obtinebit, si eum praelatum, serenissimo regi nostro gratum, subditis suae maiestatis perutilem, diligenter hidden by binding⌈[er]er hidden by binding⌉ declarabit.
Magnum profecto opus Vestra Paternitas Reverendissima conficiet, si promotione regio nomine hidden by binding⌈[ne]ne hidden by binding⌉ apud ⌊caesaream maiestatem⌋ facta litteras imperatoris ad oratores seu ad ⌊papam⌋ impetrabit, quandoquidem ⌊hunc virum⌋ Vestrae Dominationis opera cardinalem factum, rebus patriis faventem habebimus. Potissimum si Polona et non Anglica promotione cardinalatus apicem consequetur ⌊hic optimus praelatus⌋, opera propria et auctoritate serenissimi ⌊regis Angliae⌋ fortunas Vestrae Paternitatis Reverendissimae apud serenissimum ⌊regem⌋ nostrum augere et diligentissime promovere contendet.
AAWO, AB, D. 67, f. 127r
Nisi ego Vestram Paternitatem Reverendissimam rebus patriis favere scirem, numquam ea apud Vestram Paternitatem Reverendissimam temptarem, ad quae scribenda negotiorum regiorum et ⌊suae maiestatis⌋ subditorum amor ac necessitas adegerunt, ut omni metu ac rubore abiectis negotium ⌊optimi praelati⌋ commendarem. Itaque Vestra Paternitas, postquam on the margin⌈postquampostquam on the margin⌉ cum ⌊caesarea maiestate⌋ regio nomine in dicto negotio reverendissimi ⌊auditoris camerae⌋ ... illegible⌈...... illegible⌉ tractabit, suam paternitatem oratorem serenissimi ⌊regis Angliae⌋ nullo modo nominet, ne regis Angliae mentionem faciat, verum ad commodum ⌊regis Poloniae⌋ nostri et subditorum maiestatis suae totum negotium torqueat.
Et si ⌊maiestas imperialis⌋ aut suae maiestatis consiliarii negotio contravenerint, forsan nonnulla opponentes, quae orator pro domino fidus hic egerit et cui officium oratoris agenti dominum deserere non licet, Vestra Paternitas Reverendissima serenissimum ⌊regem⌋ nostrum non alterius, dumtaxat negotiorum suorum et ⌊Regni⌋ totius causa on the margin⌈causacausa on the margin⌉ pro ⌊isto dignissimo viro⌋ apud caesaream maiestatem pro litteris ad ⌊papam⌋ seu ad oratores dandis instare respondeat. Quoniam litterae — quod utinam foret — ⌊caesaris⌋ ad oratores seu ad ⌊papam⌋ dabuntur hac in re, Vestra Paternitas Reverendissima advertere dignetur, ne quid frigidi et incommodi habeant, quarum copiam Vestra Paternitas Reverendissima litteris suis inclusam ad me transmittere dignetur.
Litterae dictae citissime expediantur et per bancum seu cursorem dominorum ⌊de Fukari⌋ ad me mittantur ac ut ad 1532-05-19⌊diem seu Dominicam Penthecostes1532-05-19⌋ ⌊hic⌋ advolent, nulli summae, etiam supra ducatos 100 non parcatur, quae hic diebus sex vel septem afferri possint, dumtaxat ut sint 1532-05-19⌊Dominica Penthecostes1532-05-19⌋, in eo casu nulli summae pecuniariae parcatur. AAWO, AB, D. 67, f. 127v Conveni ⌊hic⌋ cum domino ⌊Quirino Galler⌋, magnificorum dominorum ⌊de Fukari⌋ agente, cui summam pecuniarum deposui. Scribit in ea re ad suos ⌊principales⌋, ut pecunia pro cursore gratia litterarum hic 1532-05-19⌊Dominica Penthecostes1532-05-19⌋ seu citius afferendarum extemplo numeretur, ne hac re negotium meum deficeret.
Verum si litterae dictae, pro quibus apud ⌊caesarem⌋ Vestra Paternitas Reverendissima citissime instabit — quod absit — 1532-05-19⌊Dominica Penthecostes1532-05-19⌋ vel citius ⌊Romae⌋ fieri non possent, illas hidden by binding⌈[as]as hidden by binding⌉ tum Vestra Paternitas Reverendissima mandare dignetur non per cursorem singularem, verum per postam communem, aliorum negotia ferentem, ne impensis tempore hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ neglecto gravarer. Tamen credo Vestram Paternitatem Reverendissimam dictas litteras pro 1532-05-19⌊die Dominica praedicta1532-05-19⌋ cursore veloci ⌊hic⌋ transmissuram, quare hic summa pecuniae hidden by binding⌈[iae]iae hidden by binding⌉ in banco ⌊de Fukari⌋ operitur. Si vero quidpiam gravitatis in litterarum dictarum pro domino auditore impetrandarum hidden by binding⌈[darum]darum hidden by binding⌉ cesserit, Vestra Paternitas Reverendissima litteras meas ⌊reverendissimo Cracoviensi⌋ inscriptas mandare hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ dignetur, namque suae paternitati hac in re scribo.
Verum tamen id negotium tam brevi tempore per Vestram Paternitatem Reverendissimam confectum abs non expectatis litteris regiis Vestrae Paternitati Reverendissimae fructuosissimum foret. Scit Vestra Paternitas Reverendissima me vanis scriptis non laborare.
Itaque vires intendat Vestra Paternitas Reverendissima, ut litterae pr(?) Dominica Penthecostes hic advolarent, quibus honor bono praelato, Vestrae vero Paternitati Reverendissimae commodum bonum praestabitur.
Copiam litterarum regiarum Vestrae Paternitati Reverendissimae mitto, ex qua dominum ⌊auditorem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉⌋ ⌊maiestati regiae⌋ gratum et carum advertat.
AAWO, AB, D. 67, f. 128r
Felicissime Vestra Paternitas Reverendissima valeat, quam Optimus Deus in annos longos foveat et protegat semper. Cuius manum exosculor.