Summa Dominationis Vestrae Reverendissimae auctoritas et erga omnes ampla illa humanitas meumque perpetuum de sua singulari virtute et integritate iudicium fecit, ut magni mea interesse putarem res eas, quas gessissem, eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae notas esse, cum omnem spem meam in te uno fixi. Peiore in loco vel statu res esse non potest, cum indies prae verecundia ac iniuria mihi indebite (ut Deum testor) adscripta poena gravi et dolore multifariam r et praesertim morbo itropico, quem existendo in carceribus ⌊Plasentiae⌋ adeptus sum, a quo tamen, spero, Deo favente medio et industria cuiusdam excellentissimi doctoris cito liberari.
cf. Cic. Fam. 14.4 ⌊O me perditum et afflictum!cf. Cic. Fam. 14.4 ⌋
O infelix et impune exilium!
cf. Cic. Fam. 14.4 Quid enim? Rogem te, ut venias? ⌊Quid nunc ab eadem Dominatione Vestra Reverendissima rogemcf. Cic. Fam. 14.4 Quid enim? Rogem te, ut venias? ⌋
cf. Verg. A. 11.86 ⌊pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus oracf. Verg. A. 11.86 ⌋?
Certe, domine mi observandissime, minus est erratum a nobis,
cf. Verg. A. 9.300 per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat ⌊per caput hoc iurocf. Verg. A. 9.300 per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat ⌋, sed, ut credo, invidet fortuna mihi. Quaeso ergo, domine et benefactor mi colendissime, depelle crimen atque solabere sortem miseram huius tui infirmi servuli, qui nocte dieque pro Illa se offert Deum orare, prout orat, ut Illam, prout meretur, extollat, si qua Illi adhuc est memoria nostri.
cf. Ov. Met. 9.371-373 siqua fides miseris, hoc me per numina iuro / non meruisse nefas. Patior sine crimine poenam. / Viximus innocuae. Si mentior, arida perdam / quas habeo frondes, et caesa securibus urar ⌊Nam hoc me per numina iuro. Non meruisse nefas; patior sine crimine poenam. Viximus innocuae; si mentior, arida perdamcf. Ov. Met. 9.371-373 siqua fides miseris, hoc me per numina iuro / non meruisse nefas. Patior sine crimine poenam. / Viximus innocuae. Si mentior, arida perdam / quas habeo frondes, et caesa securibus urar ⌋. Quare, quantum potes, praesul dignissime, supplex oro atque devote rogo, succurre creaturae tuae. Ubi his e calamitatibus tandem medio Dominationis Vestrae Reverendissimae enatare valeam et ad antidora deficiam tanti praesulis laudem ubique, prout hactenus feci, praedicare?
cf. Verg. A. 10.849-850 heu, nunc misero mihi demum exitium infelix, nunc alte vulnus adactum! ⌊Heu nunc, misero mihi demum!cf. Verg. A. 10.849-850 heu, nunc misero mihi demum exitium infelix, nunc alte vulnus adactum! ⌋ Quae etiam et quanta eadem superinscribed⌈eademeadem superinscribed⌉ Dominatio Vestra Reverendissima potest cum
excell(entissimo) or excell(enti)⌈excell(entissimo)excell(entissimo) or excell(enti)⌉,
doct(ore),
domino ⌊Cornelio Sceppero Duplicio⌋, domino etiam et benefactore meo, mihi notum est. Peto igitur a Dominatione Vestra Reverendissima maiorem in modum, ut me, suum absentem servum atque mancipium, tamquam praesentem, prout etiam pro illa sua humanitate perfecta prius semper consuevit, diligat et, ubi et quando poterit, causam meam iustam atque piam defendat et mediante vel insimul cum dicto domino ⌊Cornelio⌋, quaeso, per opportunitatem videre dignetur vel dignentur, si qua spes sit nostri reditus. Quod dii faxint, quia etsi cum egregio viro et excell(entissimo) or excell(enti)⌈excell(entissimo)excell(entissimo) or excell(enti)⌉ doct(ore) sum, cum tamen absens sum a Dominatione Vestra Reverendissima, quod mihi molestissimum est,
cf. Cic. Fam. 10, 4 ⌊omnia mihi tempora sunt miseracf. Cic. Fam. 10, 4 ⌋, cum omnis spes mei reditus et recuperandae salutis et honoris in eadem Dominatione Vestra Reverendissima fixa manet, adesto,
AAWO, AB, D. 3, f. 79v
quaeso, iam cum tot me pericula et dolores circumstant, quod non solum amicorum, si qui adhuc sunt et non hi, quos exspectaram, immo, quasi mei immemor sum, attento, quod spes mihi salutis et recuperandae honoris pertenuis adhuc ostenditur. Quamvis nescio, quid magni promittunt sidera exhortando me, ut animi sim magni et spem firmam habeam recuperandae salutis et honoris. Quod utinam sit eius modi, ut recte sperare possim et
cf. Verg. A. 1, 203 ⌊forsan et haec olim meminisse iuvabitcf. Verg. A. 1, 203 ⌋.
cf. Hor. Epist. 1.17.36 ⌊Non enim cuivis homini contingit adire Corynthumcf. Hor. Epist. 1.17.36 ⌋ etc. Ergo, pro, quantae tibi curae meus honos semper fuerit, domine mi observandissime, qui te unice diligit, rauca iam voce precatur: Depelle crimen infelixque et impium exilium, petoque maiorem in modum a Dominatione Vestra Reverendissima amore summipotentis Dei et Domini Nostri Ihesu Christi, ut visis praesentibus dignetur intuitu meo et patriae rescribere servulo suo, prout eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae magis expediens videbitur, et litteras destinandas, si sibi visum fuerit servulo suo respondere, dare praesentium latori, videlicet oratori Veneto ibidem praesenti, et illas taxare. Et tandem istis tertiis meis litteris quaeso supplexque oro, et quantum in me est, deprecor, respondere iubeat Dominatio Vestra Reverendissima. Praecelsusque Prometheus plasmator praeassertum praesulem perpetuo prosperum perfaustissimumque praeservet. Cui suus infimus servus et creatura pro iustitia et pietate se iterum atque iterum commendat et offert.