Letter #843
Stanisław KOSTKA to Ioannes DANTISCUSMarienburg (Malbork), 1532-10-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino
Commendatis prius in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitati exiguis suis obsequiis salutem Vestrae Reverendissimae Paternitati sincere exopto etc.
Reverendissime in Christo Pater.
Scio Vestrae Reverendissimae Paternitati recenti esse memoria florenorum mille a
Sic actum est et non aliter, quod si autem quisquam alius aliter de me et ea causa Vestrae Reverendissimae Paternitati significavit sinistri, non dignetur Vestra Reverendissima Paternitas tali iniquo delatori, si qui est, pias accommodare aures, sed potius gratiose ex intuitu meae erga eandem Vestram Reverendissimam Paternitatem praeservantiae suscipere meque suis instruere litteris, quid agere cuique eandem pecuniam annumerare et extradere debeam, sedulo faciam exhibitorique quietanciae sacrae BCz, 243, p. 246
Et licet paulo ante in eadem causa latiores ad Vestram Reverendissimam Paternitatem dederim litteras, haesitavi tamen, quin eaedem ad eandem Reverendissimam Paternitatem Vestram pervenissent, secundas iam mitto, innocentiam suam excusare sollicitando. Cum his me in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitati commendo, quam diu incolumem felicemque sincere vivere exopto.
Ex
Eidem Vestrae Reverendissimae Paternitati deditissimus